utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05940003

Charter Number: 05940003
Cartulary Title: The Cartulary of Montier-en-Der, 666-1129
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 0666
Date Type: Internal, Regnal

map View Map
Charter:
Karta de alodiis Sancti Bercharii Ego Bercharius in Christi nomine abbas Illud in Dei nomine potest ad anime nostre remedio pertinere cum ad loca sanctorum aliquid uoluntate bona fuerit condonatum Et idcirco per hanc epistolam donationis ad monasterium cuius uocabulum est Puteolus supra fluuium Vigere quem proprio labore donatione et adiutorio regum edificauimus dono ibidem a die presenti hereditatem nostram in uilla Diseio ultra Ligerim super fluuium Crete cum appendiciis suis hoc est quicquid uisus sum habere in Cauannas in Sauiniaco in Balgiaco in Britello in Musciaco in Bissiaco in Crisceio in Cassiniaco in Abloniaco ibi habetur capella in honore Sancti Aniani in Granisio in Laminiaco in Mihileio in Lusceio in Sacron in Vuisigiolo in Sorgenio in Vergenio in Aliaco in Montiniaco in Cartal et Ferziaco Que omnia superius nominata nobis ex successione paterna atque materna legibus obuenit tam terris quam domibus edificiis mancipiis ibidem commanentibus que in presenti tempore tenere uidemur totum ad integrum ita ut hec omnia superius intimata ad iam dictum monasterium uolo esse indominicatum ut ibidem in perpetuo proficiat in augmentum et monachi qui ibidem deseruiunt die noctuque pro peccatis meis et regum et totius populi deprecari debeant Et si quis quod fieri non credimus de heredibus uel proheredibus nostris contra hanc epistolam donationis insurgere conatus fuerit in primis uita propria careat atque cum stirpe sua captiuus deseruiat et sicut Sodoma et Gomorra in presenti seculo percussa et similiter percuciatur potestas uel habitatio ipsius Et ut presens ista omni tempore donatio firma et inuiolata permaneat constipulatione subnixa Actum Remis ciuitate sub die iii kalendas Septembris presente domno et glorioso Childerico rege Anno quarto regni eius S domni Niuardi archiepiscopi S Atelani episcopi Laudunensis S Leodegarii episcopi Augustidunensis S Mummoleni episcopi Nouiomensis S Harmari abbatis S Hilduini abbatis S Bercharii abbatis qui hanc cartam donationis fieri iussi Ego Deocadius cancellarius scripsi
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter