utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05940032

Charter Number: 05940032
Cartulary Title: The Cartulary of Montier-en-Der, 666-1129
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Exchange
Date: 0950 - 1000
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Placuit atque conuenit inter Vualbertum prepositum et Aaron custodem ecclesia cenobii Deruensis ceterosque fratres ipsius monasterii commutationem facere de rebus ecclesiasticis cum quodam homine Archemfrido quod et fecerunt Dedit igitur predictus Vualbertus cum consensu fratrum predicto Archemfrido in pago Blesensi in uilla Baldulficurte terram habentem in longitudine perticas xx et semis in latitudine perticas iiii et semis Et habet terminationes has De uno latere fluuius Blesironis decurrit de alio latere uia publica de uno fronte ipsius Archemfridi terra Dat uero econtra Archemfridus olcam unam in ipsa uilla habentem in longitudine perticas xl in latitudine iii Et in alio loco in ipsa uilla superius dicta terram habentem in longitudine perticam i in latitudine similiter i Et ut hec commutatio stabilis et inconuulsa permaneat Vualbertus prepositus et Aaron custos ecclesia Sancti Petri manibus monachorum ac nobilium uirorum roborandam tradiderunt S Vualberti prepositi qui hanc commutationem fieri et firmari rogauit S Fulchonis S Aaron qui consensit S Girulfi S Gerbarni S Ainheri S Odonis S Ragenardi S Aaron S Fredradi S Rueri S Adroldi S Abilonis S Aremberti S Rotlandi S Alberti S Odelheri Rotlandus omnium monachorum ultimus imperante Vualberto preposito scripsi et subscripsi
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter