utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05940065

Charter Number: 05940065
Cartulary Title: The Cartulary of Montier-en-Der, 666-1129
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1050 - 1060
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
De Hugone Bardul et cella apud castellum Belfort Ego frater Bruno gratia Dei abbas Notum esse uolo omnibus sancte Dei ecclesia fidelibus tam presentibus quam futuris quod uir nobilis Hugo ad hanc ecclesiam sanctorum apostolorum Petri et Pauli Sanctique Bercharii uenerit plangens lamentans et ualde gemens et confitens flagitia sua qua ipse uel sui in Deum commiserant et in sanctas eius ecclesias a natiuitate sua in peruasionibus terrarum maxime huius sancte Dei ecclesia in depredationibus pauperum et quod grauius est in eorum intentionibus etiam in seditionibus seu in bellis dicens pro his omnibus se penitentia ductum et ad emendationem paratum Petiit itaque ut pro his malis et maxime pro anima matris suse apud nos quiescentis et aliorum antecessorum suorum similiter ibi iacentium et quia etiam ipse in eo loco sepeliri uellet si in hac regione obiret apud castellum suum Belfort construeremus ecclesiam accepta terra ab eo que et ecclesia sufficeret et habitationibus nostris uel nostrorum per circuitum construendis Quibus etiam et terris arabilibus et pascualibus silua nichilominus uti laudauit sicut suis omnibus Concessit quoque nobis uni carruce terram sufficientem ducentorum porcorum pastionem et quantum piscator unus piscari posset quousque aqua eius durat piscationem dans per omnis immunitatem quod neque bannum nec coruadam neque ullam ibi accipiet consuetudinem uel iustitiam uel latronem nisi forte quod absit castelli sui traditorem Terram quoque Osamcurtis et Angelerii quercetum cum appenditiis eorum que iniuste calumpniabatur recognita sua tortitudine abdicauit huic sancte Dei ecclesie Ad supplementum etiam horum apud castellum Breias dedit unum mansum cum terris ad ipsum mansum pertinentibus et uineas simul Et adhuc promisit ad adiutorium construende ecclesia quandam se daturum ecclesiam si eam posset aliquo modo exoccupare a suis militibus Ipsa uero ecclesia in honore Beati Martini est consecrata Quod litteris mandari in commune placuit et idoneis testibus commendare S Hugonis qui hoc donum dedit S Girardi S Teobaldi comitis S Vuarneri S Hilduini comitis S Hepelini S Burdini de Belfort S Rainoldi uillici S Manasse filii eius S Hingonis Actum Deruo monasterio publice Henrico rege in regno Francorum regnante
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter