utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05940069

Charter Number: 05940069
Cartulary Title: The Cartulary of Montier-en-Der, 666-1129
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1050 - 1085
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
De alodio Derui quod dedit Mainsendis In nomine sancte et indiuidue trinitatis Notissimum sit fidelibus uniuersis quod ego Mainsendis genere non ignobilis dum essem legitimis coniuncta thalamis sed Deo uolente priuata liberis sollicita fui de remedio anime mee et patris mei matrisque mee uidelicet Vinfridi et Rose auunculorum quoque meorum Teodebaudi Hugonis Bosonis Anselli Adelmi qui habitum monachilem suscepit Quapropter monasterium adiui beatorum apostolorum Petri et Pauli Sanctique Bercharii ubi etiam predicti et alii antecessores mei cum fratribus meis Benzelino et Heriardo habentur tumulati ubi quoque preerat domnus abbas Bruno et ipse existens meus consanguineus ostendi ei et senioribus loci quod uellem mee hereditatis sanctos prememoratos heredes fieri Nam prescripti fratres mei heredem fecerant iam dictam ecclesiam de quadam parte sua in eadem uilla et ideo apponere uolui partem meam parti eorum sicut cum eis accipere uolebam corporis mei sepulturam Postulaui etiam ut si aliquando substantia corporali egerem mihi aliquid subsidii prebuissent Ergo predictus abbas monachique desiderium meum laudantes adsensum petitioni mee prebuerunt Igitur ad altare sanctorum sicut iam dictum est traditionem feci alodii mei in uilla que uocatur Deruus scilicet quartam partem eius in ecclesia terris cultis et incultis aquis pratis et siluis Vt autem hoc stabile fiat petiui litteris et testibus adsignari S domni Brunonis abbatis S Rodulfi S Hingonis S Tecelini S Deodati S Bliconis S Teodonis S Gutberti S Haimonis S Hecelini S Mainsendis que obiit xi kalendas Februarii
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter