utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05940107

Charter Number: 05940107
Cartulary Title: The Cartulary of Montier-en-Der, 666-1129
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement
Date: 1050 - 1085
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
De terra Montensi et Bernardo abbate In nomine patris et filii et spiritus sancti Ego frater Bruno gratia Dei abbas Notum esse cupio omnibus quoniam domnus abba Bernardus petiit a nobis sibi dari quandam terram Sanctorum Petri et Pauli Sanctique Bercharii sitam in uilla que Montensis dicitur Nam ceteram terram precio absque nostra prenominata ipse emerat in eodem uico Cuius petitioni annuente concessimus ei ipsam terram ea uidelicet ratione ut omni anno die festiuitatis Sancti Bercharii tres solidos denariorum persoluat nobis Et ne hec conuentio obliuioni tradatur has inde litteras petiit fieri quas nostris et fratrum manibus firmauimus Preterea si census prescripto die non fuerit solutus in crastinum manu laici lex persoluatur S domni abbatis Brunonis S Goberti S domni Alberti S Nocheri S Hingonis S Albrici S Item Hingonis S Constantii S Vuiteri S Rodulfi
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter