utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05940128

Charter Number: 05940128
Cartulary Title: The Cartulary of Montier-en-Der, 666-1129
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement
Date: 1095 - 1129
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
De conuentione cum presbitero Alte Ville Ego Rogerus gratia Dei abbas Deruensis cenobii Notam facio conuentionem quam cum uicario nostro ecclesia Alte Ville fecerimus Accipiet terciam partem de oblationibus et de sepulturis parroechianorum suorum De celebratione misse cum corpus defuncti in presenti fuerit sacerdos siue monachus siue clericus celebrans missam denarium primum accipiet de reliquis terciam partem uicarius De feminis surgentibus a lecto partus panem De benedictionibus sponsarum terciam partem Benedictiones perarum capillorum quoque sue erunt Si quis pro sepultura sua de terra sua partem aliquam dare uoluerit de hac uicarius nichil accipiet S Rogeri abbatis S Hugonis presbiteri S Vualteri decani S Albrici cubicularii S Vuarini monachi S Rodulfi presbiteri S Ingelbodi S Petri S Rainaldi decani S Odonis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter