utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05940140

Charter Number: 05940140
Cartulary Title: The Cartulary of Montier-en-Der, 666-1129
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1095 - 1129
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
De hominibus Trecorum Ego Rogerus gratia Dei abbas ecclesia Deruensis cunctaque congregatio eius Notum esse uolumus generationi tam presentis etatis quam future quod homines Sancti Petri in comitatu Trecassino ultra Albam Angelmaro militi a nobis commissos esse eo tenore ut dimidium omnium consuetudinum uel iustitiarum ipse habeat reliquum uero in parte nostra cedat Hoc igitur ideo sibi soli tantummodo commisimus ut dum aduiueret eos gratia fraternitatis et dilectionis nostre a raptorum inquietudine custodia et custodiendo orationum et beneficiorum nostrorum particeps fiat S Stephani prioris S Sauarini filii Hatonis S Letaudi prepositi S Girberti uillici S Vualteri monachi S Albrici cubicularii S item Vualteri monachi S Tebaudi filii Herberti S Iocelini monachi S Hilduini monachi
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter