utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05940144

Charter Number: 05940144
Cartulary Title: The Cartulary of Montier-en-Der, 666-1129
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Gift
Date: 1095 - 1129
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
De Hilduino filio Hugonis Campanie Ego Rogerus abbas Deruensis notum esse cupio tam presentibus quam futuris Hilduinum filium Hugonis Campanensis quicquid tenebat apud Donnum Martinum Francorum et apud Baldulficurtem apud Donnum Lupentium et apud Guioldicurtem Sancto Petro Sanctoque Berchario tradidisse hereditario iure in decimis secclesiarum in seruis et ancillis pratis et siluis terris cultis et incultis ea uidelicet omnia que Franco pater uxoris sue a progenitoribus suis si tradita absque ullius calumpnia in alodio tenuerat eique moriens reliquerat Que omnia ut supradiximus ipse Hilduinus cum sua coniuge huic loco tradiderunt eo tenore ut ambo defuncti si in eo quiescere uellent sepulture traderentur pro hac donatione Hoc etiam definitum est ut si eadem coniunx sua ex ipso uel ex alio uiro filium suscepisset et monachum ibidem fieri uellet pro hoc dono susciperetur Hanc oblationem et petitionem ego Rogerus abbas suscepi et que petierant gratanti animo concessi S Hilduini datoris S Rogeri abbatis S Rodulfi militis S Anselli monachi S Mauri militis S Stephani monachi S Vuarini militis S Letaudi monachi S Arnulfi clerici S Odonis monachi S Pagani filii Hepelini S Ingelbodi presbiteri
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter