utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05940155

Charter Number: 05940155
Cartulary Title: The Cartulary of Montier-en-Der, 666-1129
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Gift
Date: 1095 - 1129
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
De alodiis que habemus in territorio Blesensi de liberis hominibus Ansellus monachus dedit alodium suum Deo et sanctis eius Petro et Paulo quod ab abbate eiusdem loci Lebaudus in feodo quesiuit et habuit quod etiam nec filius eius ab abbate similiter habet Partem decime de Donno Martino quam Vuarinus uicecomes habuit pro Hanrico monacho habuimus laude omnium heredum hoc parte ut molendinum qui in uadimonium pro Ixiiii solidis erat a nobis redemptum ipsi possiderent et nos decimam Eiusdem decime dedit Morus partem suam hoc pacto ut eum uel uxorem eius uel filium aut in uita aut in morte susciperemus et habuit inde sex libras Partem etiam suam de molendino de Gundelecorte cum terris et omnibus ad ipsum alodium pertinentibus eadem lege et eodem precio dedit Hugo de Altinnei dedit eiusdem molendini partem suam et in decima de Donno Martino quicquid habebat suscepto in monachum Hugone filio suo et habet inde iiii libras Witerus de Donno Martino alodium de Gundelecurte quod a fratre suo Guarino acceperat a nobis pro vii libris redemptum Deo dedit et habuit vii libras Donum etiam quod pater suus et mater de alodio de Villari et de Donno Lupentio nobis fecerant ipse concessit et habet in precio quatuor librarum equum Mansum de Giluocorte cum appendiciis suis habemus de Hecelino et habuit equum in precio centum solidorum De alodiis Franconis heredes sui Hilduinus Burgundio et Rodulfus laude uxorum suarum dederunt quicquid erat apud Donnum Martinum apud Boudelcortem apud Giluocortem apud Donnum Lupentium apud Villare et habuerunt xxii libras et equum in precio iiii librarum Blancha uxor Haiberti dedit nobis quicquid in alodio possidebat et sepulta est apud nos Horum alodiorum Franchonis et Blanche habet a domno abbate Haibertus que apud Donnum Martinus sunt exceptis ecclesiasticis in uita sua tantum Et post mortem suam heres suus nichil horum possidebit excepto uno uiridiario et area horrei sui sub censu octo denariorum hac lege ut si in festo Sancti Remigii soluti non fuerint in crastino duplum componat Wido Rufus et Milo frater eius dederunt apud Donnum Martinum de alodiis suis quicquid habebant et idem Vuido sepultus est apud nos Boso dedit medietatem tercie partis de molendino apud Donnum Lupentium et habuit xx solidos Soror Vuidonis Belli dedit partem suam decime de Donno Lupentio et quiescit apud nos Rodulfus Ceruus dedit apud Donnum Lupentium totum alodium suum hac lege ut uxor eius tres partes alodii sui ipsius in uita sua tantum teneret preter decimam Vuido Bellus dedit eiusdem decime partem suam et habuit xx solidos Milo Caicosus dedit nobis alodium suum apud Donnum Lupentium quod frater eius Hugo laudauit et quia calumpnia inde erat suam partem nobis dedit donec calumpniam illam destrueret et habuit xl solidos
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter