utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05940167

Charter Number: 05940167
Cartulary Title: The Cartulary of Montier-en-Der, 666-1129
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Mandate
Date: 0640 - 0642
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Priuilegium Luxouiensis cenobii Dilectissimis fratribus uniuersis episcopis per Galliam constitutis lohannes episcopus seruus seruorum Dei Quamquam prisce regule decreta nos doceant que oportet perhenniter custodiri consueta et patrum indiminute seruari at tamen nos super hec regulariter decernentes uota supplicantium et maxime catholica fide fulgentium in omnibus debent effectui mancipari quatinus eorum pia deuotio apostolicis inuiolata permaneat institutis Quoniam igitur Clodoueus excellentissimus filius noster rex Francorum pia et religiosa deuotione prospicuus suis nos scriptis postulasse dinoscitur ut apostolice sedis priuilegium impertiremur monasterio Beati Petri apostolorum principis in loco qui dicitur Luxouium quod uir uenerabilis Columbanus Scotus sanctis studiis feruens etiam cum largitate regia susceptus et peregrinus in regnum Francorum adueniens monasterium construxisse comperitur in quo non paruam congregationem monachorum instituens etiam se eum eis paribus pie deuotionis studiis sociauit in quo nunc uenerabilis Vuandelbertus abbas cum etiam multis monachis conuersari uidetur in Dei laudibus uno regule spiritu superna inspiratione commotus ad laudem omnipotentis Dei pium exibet famulatum Pro qua re supplici expetierunt deprecatu ut priuilegium apostolice sedis nostre in eodem monasterio concedere deberemus Quod salubriter annuentes maxime domesticis fidei et spe certa futurorum bonorum fulgentibus hoc priuilegium perhenni auctoritate seruandum libenter indulsimus Nec enim noua postulantium uel indulgentium est auctoritas priuilegii largiendi dum profecto cuncti retro apostolice sedis presules non solum sub ditione nostra constitutis sed etiam in ceteris longe regionibus postulata semper indulgenda sanxerunt presertim in regione Francorum dum profecto cuncti usque ad fines terre et oceani terminum sub Beati Petri apostolorum principis dicione consistunt et oportet omnes omnino medullitus obedire que per Beati Petri auctoritatem apostolica sedes postulata dinoscitur indulgere Ergo antedictorum uirorum et presertim interuentu excellentissimi filii nostri predicti regis super hoc litteris expetiti postulata concessimus interdicentes omnibus episcopis uicinis uel procul a predicto monasterio constitutis nichil usurpare nichil contingere que subter tenor huius priuilegii et norma decernit ut uidelicet episcopus quem pater monasterii uel cuncta congregatio uoluerit ad celebranda missarum sollempnia aut consecrationem abbatis uel etiam tabularum in quibus misse debeant celebrari habeat facultatem a iidem monasterii ingrediendi tantum ad pii
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter