utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05950015

Charter Number: 05950015
Cartulary Title: Abingdon Abbey Charters
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Mandate
Date: 1100 - 1117
Date Type: Assigned
Resource Link(s): Embedded Document
map View Map
Charter:
Insula quedam australem ad plagam monasterii illo in tempore sita Andresia a nomine apostoli Andree cuius inibi ecclesia habebatur nuncupata diuersis in girum domunculis multiplici decore constipata erat Quo in loco Willelmus rex senior et filius eius Willelmus rex iunior post patrem sepe hospitari cum in hanc prouinciam deuerterent delegerant quandoquidem oblectamento non paruo hospes ibi frueretur hinc aqua circumfluente perspicua illinc pratorum uiridantium demulcente illecebra Vbi ipse rex Willelmus senior et sanguinis diminutione et antidoti perceptione se recreare solebat Qua de causa huius dominium mansionis potestas regia sibi uendicarat Rege ergo Henrico ad regnum nouiter electo cum multa que antecessorum suorum regum dominio pertinuerant multi sibi donari petiuissent et ipse prudenti usus consultu cuncta petita distribueret utpote petitoribus adhuc inferior sed processu temporis superior fieri cogitans nonnulli locum predictum ab ipso principe temptabant adipisci uerum regina Mathildis pre ceteris hunc impetrandi facultatem assecuta est Nec multo post regia eam primo contigit prole grauari Mandatur mox medicis ei curam impendere pronostica edicere ne in aliquo periclitetur Quorum primus abbas Faritius secundus Grimmaldus uterque gentis et lingue unius ac per hoc plurimo inter se deuincti amore fuere Tali comite abbas de ecclesie sancte Marie Abbendonensis reedificatione coram regina quadam die intulit sermonem quia multa uidelicet tanto operi tam in parietum quam tectorum structura conueniret stipendia impendere illam uero de dei gratia posse ualde confidere si in aliquo sua regina liberalitate id processum operationis caperet Sciscitante tum regina quid necessarium magis quidue aptius ipsa consulere ualeret de insula prefata Abbendonie sita abbas refert quia nec deo in ea seruiatur nec hominibus eius usus habeatur a principio sue fundationis habitore uacua nisi cum raro dominum Anglie transcursim hospitem reciperet ob uetustatem autem et incuriam rimis undique parietum patula Quod si eius benignitati placeret pro regis tuitione et salute suaque deo concedente permitteret quicquid in ipsis edificiis haberetur edificio ecclesie sancte dei genitricis Marie imponi ubi fructus pietatis inde caperetur His rationibus quod solet sepe animos demulcere de donatiuo pariter interserens tante persone congruo id responsi recepit se hac uice plumbi quo uniuersa habitacula ibi cooperta erant sibi concedere tollendi facultatem tectum uero sue ecclesie ex eo contegendum et de ceteris spe bona inniti Itaque sue largitatis huius apices uicecomiti Berchescire destinauit ista continentes []
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter