utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05950022

Charter Number: 05950022
Cartulary Title: Abingdon Abbey Charters
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1100 - 1106
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Notum sit omnibus Christi amatoribus quod ego Nigellus de Oilli reddidi deo et sancte Marie in Abbendonensi ecclesia terram de Abbefelda quam Algarus tenebat quietam ab omni querela successorum meorum perpetuo in dominio habendam pro animabus fratrum meorum et meorum remissione peccatorum et salute uxoris mee Agnetis et meorum filiorum Et hoc ego feci in domo mea apud Stuntesfeldam in presentia abbatis Faritii in cuius manu hanc terram reddidi et in presentia uxoris mee et Rotberti filii mei quorum rogatu et consensu hoc peregi et in presentia W capellani mei et Manaserii Arsi et Rad[ulfi] Basset et Rogeri de Casneto et Gilleberti Basset et Rogeri Radulfi filii et Luuelli de Braio quorum testimonio hanc redditionem firmaui Quicunque autem hoc mutare uoluerit non habeat partem in regno Christi et dei Amen
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter