Charter Document - 05950077
Charter Number: 05950077
Cartulary Title: Abingdon Abbey Charters
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1107
Date Type: Assigned
Resource Link(s): British Library - Cotton MS Claudius C IX (f155r)
View Map
Cartulary Title: Abingdon Abbey Charters
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1107
Date Type: Assigned
Resource Link(s): British Library - Cotton MS Claudius C IX (f155r)
View Map
Charter:
Henricus rex Angl[orum] Roberto episcopo Linc et Nigello de Oili et Hugoni de Boch[elanda] et Willelmo uicecomiti de Oxeneford et omnibus baronibus suis et fidelibus suis de Oxenefordscira et de Buchingehamscira salutem Sciatis me concessisse deo et sancte Marie de Abbendona et monachis molendinum illud quod uocatur Boiemylna cum omnibus rebus sibi pertinentibus tam in terris quam in pratis et in aquis et V domos que sunt infra burgum que Willelmus filius Aiulfi et uxor sua dederunt supradicte ecclesie perpetuo in elemosina Et terram illam quam Robertus filius Haimonis dedit eidem ecclesie que est inter Hemmestedam et Merlauam sicut Gillebertus dapifer eius et Herbertus de Sancto Quintino et Rotbertus Sor cum multis aliis diuiserunt Et similiter concedo Alwordum de Suttona cum tota terra sua quam Milo Crispinus et uxor eius dederunt predicte ecclesie perpetuo in elemosina Et similiter concedo terram Roberti filii Heruei de Writeberia quam regina Mathildis dedit predicte ecclesie in elemosina et Robertus Gernon dedit ei T[estibus] Willelmo episcopo Wintonie et Rogero episcopo Salesb[er]ie et Eudone dapifero et Haim[one] dapifero et Rogero Bigod et Willelmo de Curci et Nigello de Oili et Rogero filio Ricardi Apud Westm[onasterium] in Pentecoste