Charter Document - 05950116
Charter Number: 05950116
Cartulary Title: Abingdon Abbey Charters
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1114 - 1115
Date Type: Assigned
Resource Link(s): British Library - Cotton MS Claudius C IX (f156r)
View Map
Cartulary Title: Abingdon Abbey Charters
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1114 - 1115
Date Type: Assigned
Resource Link(s): British Library - Cotton MS Claudius C IX (f156r)
View Map
Charter:
Licet omnia mundi regna sint transitoria per ea tamen conquiruntur eterna si eorum diuitie rite tractentur et iuste dispensentur Felix sane commercium ubi pro transitoriis semper manentia pro terrenis celestia commutantur Vnde ego Henricus dei gratia rex Anglorum et dux Normannorum inter cetera que deo auctore pro salute anime mee et parentum meorum uxoris mee et filiorum in diuersis iam locis feci consilio baronum meorum hec que infra leguntur deo et sancte genitrici eius concessi in Abbendonensi ecclesia perpetuo iure manenda Videlicet V hidas terre quietas omnibus geldis et placitis et aliis rebus mihi pertinentibus in manerio eiusdem ecclesie quod dicitur Wrda ad opus elemosine Et quoddam meum molendinum proprium cum terris et aquis et consuetudinibus aliisque rebus sibi pertinentibus quod uocatur Henoura positum super flumen Eccam in manerio de Suttuna Et duas hidas terre que sunt in Beneham quas Vnfridus de Bohun in presentia mea et multorum baronum reddidit et concessit predicte ecclesie Et quoddam pratum nomine Kingesmeda in feudo firma perpetuo habendum pro XX solidis reddendis unoquoque [anno] quod ante reddebat tantum XV prepositis meis Et terram quam Algarus tenet in Abbefeld quam Nigellus de Oilleio reddidit eidem ecclesie in dominio habendam Et unam hidam in Westona in loco qui dicitur Wdemundesleia quam Droco de Andeleia dedit ecclesie et comes Ricardus de Cestra fecit quietam de omni seruitio suo pro anima patris sui Et ecclesiam de Niweham cum terra sibi pertinente et decimam eiusdem uille et unam piscariam cum rebus sibi pertinentibus sicut Willelmus de Curceio predicte ecclesie dedit in elemosina Et unam hidam in Feincotam cum pratis et pascuis et omnibus sibi pertinentibus sicut Adelina de Iureio dedit ecclesie in elemosina et Adeliza filia concessit Et sartum quod Robertus filius Haimonis dedit ecclesie quod est inter Merlauam et Hamestede sicut designatum fuit per barones ipsius Roberti Et terram Alwardi de Suttuna iuxta Colebroc quam Milo Crispinus et uxor eius Mathildis dederunt ecclesie in elemosina Et terram Roberti filii Heruei cum consuetudinibus quibus eam tenebat a Roberto Gernone domino suo qui eam dedit regine Mathildi uxori mee et ipsa cum eo iam dicte ecclesie dedit in elemosina Et unam hidam cum dimidia uirgata in uilla que dicitur Holm et dimidiam hidam in Estratona sicut Henricus de Albinneio concessit ecclesie Et unam hidam in uilla Dumeltune quam Willelmus Goizenboeth dedit ecclesie et comes Robertus de Mellent ex cuius feudo erat ante me auctorizauit Et in eadem uilla dimidiam hidam quam ego ipse concessi ecclesie in elemosina Et in uilla Chinsuetona ecclesiam et duas hidas de duodenis XX acris et unam uirgatam quas Albericus de Ver et uxor eius Beatrix et filii eius dederunt ecclesie pro anima Gaufridi filii sui Et hospicia sua que sunt Lundonie in Westminsterstret Et terram quam Ricardus filius Reinfredi dedit ecclesie et Willelmus Clemens ab eo tenebat quam Brientius et Mathildis uxor eius concesserunt ecclesie Signum regis Henrici + Signum regine Mathildis + Signum Willelmi filii regis Signum Radulfi archiepiscopi Cantuariensis + Signum Turstani archiepiscopi Eboracensis + Signum Willelmi episcopi Wint[onie] + Signum Willelmi episcopi Exonie + Signum Teoldi episcopi Wirecestrie + Signum Rogeri abbatis Fiscanni + Signum Rann[ulfi] cancellarii Henrici regis +