Charter Document - 05950129
Charter Number: 05950129
Cartulary Title: Abingdon Abbey Charters
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Grant
Date: 1121 - 1123
Date Type: Assigned
Resource Link(s): British Library - Cotton MS Claudius C IX (f164v)
View Map
Cartulary Title: Abingdon Abbey Charters
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Grant
Date: 1121 - 1123
Date Type: Assigned
Resource Link(s): British Library - Cotton MS Claudius C IX (f164v)
View Map
Charter:
Post IIII annos redeunte rege de Normannia erat enim ibidem tanto tempore diuersis causis occupatus cum uenisset ad oppidum quod uulgo Windlesora nuncupatur mox accesserunt ad eum quidam ex fratribus humiliter rogantes ut ecclesie pastore uiduate secundum deum consuleret Quos benigne consolans iussit domum redire precipiens ut quinta die coram se apud Wintoniam cum priore adessent Qui statuto die uenientes coram rege ea que prius ceperunt rogare Quibus optimatum suorum consilio tradidit in pastorem coram episcopis et baronibus suis quendam bone fame uirum nomine Vincentium ex Gemmeticensi ecclesia monachum cunctis qui aderant id laudantibus Quem fratres gaudenter suscipientes peruenerat enim dudum fama bonitatis eius multociens ad eos perduxerunt eum ad ecclesiam sibi commissam comitante secum Rogero Salesb[er]iensi episcopo multisque aliis famosis uiris A quibus in sede pastorali positus domum sibi creditam sapienter gubernabat Erat autem ualde benignus ac pietatis gratia plenus Omnibus compatiebatur omnes pio affectu deligebat De quo et tales litteras totius regni Anglie primoribus misit