utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05960018

Charter
Charter Number: 05960018
Cartulary Title: Deeds from Portsmouth and Its Area Before 1547
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1150 - 1200
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
[S]ciant presentes et Futuri quod Ego ysabel de Wallop assensu et voluntate Philippi Morel Domini mei dedi et concessi Deo et ecclesie sancte Marie de Suthewyk vbi sepulturam meam elegi et Canonicis ibidem deo seruientibus in liberam puram elemosinam quinque acras terre de dote mea que iacent in cultura que dicitur Porestede tenendas de me et de Domino meo quietas ab omni exactione et seruicio seculari ad me pertinente quamdiu vixero et eas guarantizare potuero et racionabile posse meum interponam erga heredes meos vt predicta terra in perpetuam elemosinam prefate ecclesie et Canonicis remaneat Et pro hac Donacione mea et sigilli mei confirmacione Prefati Canonici dederunt mihi et domino meo v solidos sterlingorum Testibus Ricardo filio Danielis henrico de Borhunt et Multis Alijs
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter