utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05960045

Charter
Charter Number: 05960045
Cartulary Title: Deeds from Portsmouth and Its Area Before 1547
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1165 - 1200
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Omnibus sancte Ecclesie filijs tam presentibus quam futuris ad quos presens scriptum peruenerit Alexander de Burhunta salutem Sciatis quod ego dedi Willelmo de ho Marito Basilie sororis mee pro seruicio suo dimidiam virgatam terre scilicet terram que vocatur Sandecroft cum omnibus pertinencijs suis et Vnam acram citra montes in blacafurlanga et aliam acram vltra montes in Chirchefurlanga que scilicet acra proxima est Culture Canonicorum in aquilonali parte Grangie sue libere et quiete habendam et tenendam sibi et heredibus suis de me et heredibus meis Reddendo michi inde annuatim et heredibus meis ad festum Sancti Egidij vnam libram piperis pro omni seruicio saluo seruicio Regis et dominorum meorum sicut dimidia virgata Et vt hec mea donacio stabilis et firma sit ei et heredibus suis eam presenti Carta et sigillo meo confirmo Teste Guidone Priore de Suwic et Reinelmo de Burunt Hugone filio Roberti Hereberto de froile Ricardo de Denem Ricardo filio Danielis et Daniele filio eius Ricardo koterel Willelmo Dogestreng et Matheo nepote Margarete vxoris meo Henrico de Rampen Goscelino nigro et Simone de Estburunta
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter