utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05960046

Charter
Charter Number: 05960046
Cartulary Title: Deeds from Portsmouth and Its Area Before 1547
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1165 - 1200
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
[S]ciant tam presentes quam Futuri quod Ego Alicia Filia Turstani de Cossam consensu et peticione thome et Turstani et Willelmi Filiorum meorum et heredum meorum dedi et concessi Roberto Bastarde filio herberti filij herberti pro seruicio suo totam terram meam que iacet inter capud More mee versus orientem et terram Radulfi de Playz que riella nuncupatur et totam terram meam versus austrum quantum continet latitudo illius crofte que riella nuncupatur Tenendam illi et heredibus suis de me et heredibus meis libere et quiete ab omni seruicio et consuetudine saluo seruicio domini Regis Annuatim inde reddendo pro omni seruicio unam libram Cimini ad festum beati Michaelis Et pro hac concessione dedit mihi predictus Robertus Bastard xl solidos et si ita forte contigerit quod predictam terram Guarantizare non poterimus predicto Roberto alibi in hereditate nostra aliam in escambium ad valorem illius assignabimus Hijs Testibus domino herberto filio herberti Ricardo Clerico qui hanc Cartam fecit et Alijs
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter