utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05960052

Charter
Charter Number: 05960052
Cartulary Title: Deeds from Portsmouth and Its Area Before 1547
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1170 - 1180
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Ricardus de Humet Constabularius domini Regis in Normannia Omnibus Francis et Anglicis presentibus et futuris salutem Nouerit vniuersitas vestra me dedisse et concessisse et hac presenti carta mea confirmasse consilio et assensu Willelmi de Humeto filij mei et Aliorum Filiorum meorum Roberto de Bera Clerico meo pro Homagio et seruicio suo in Manerio meo de Burhunt terram Rogeri de Huppelye et terram Wimundi et terram Roberti de Scete et dimidiam virgatam Lukke et terram que fuit Radulphi Bruseuent cum toto bosco quem dedi ei de dominico meo scilicet perductus aque qui vocatur Seuewedereghlake et inter vetus fossatum sicut extenditur et inter terram quam Wimundus tenuit et vocatur Wetecrofte et terram Segari tornatoris et terram Roberti Piscis et terram Ailwini de Schete et terram que fuit Osberti de la mote que est de eodem tenemento cum omnibus pertinenciis earumdem terrarum in Feodo et hereditate sibi et Attornatis suis quos heredes suos facere voluerit Tenend de me et de heredibus meis libere et honorifice et quiete ab omnibus seruiciis et consuetudinibus et Auxilijs et exactionibus in vijs in semitis in Aquis Pratis Pascuis et Pasturis in bosco et Plano in campis et siluis simulque libertatem pannagij ipsi Roberto et Attornatis suis quos heredes suos iure hereditario constituerit Reddendo inde annuatim michi et heredibus meis ipse et Attornati sui quos heredes suos fecerit quedam Calcaria deaurata de xij sterlingorum Quare volo et firmiter precipio quod ipse Robertus et Attornati sui post eum quos heredes suos fecerit et quibus eandem terram dederit libere et quiete de me et heredibus meis teneant sicut carta mea testatur Pro hac autem concessione et donacione dedit predictus Robertus clericus vnum bonum cadrorem michi Willelmo filio meo vnum Anulum aureum cum grano finaragdi Hijs testibus Engeram de Humet Jordano de Humet Willelmo de grantenienul Galfrido de Salumi Willelmo de Grimbald Willelmo filio osberti Willelmo de Muntemun Thoma de brekentti Ricardo Esscorouille Ricardo de Oilli Radulpho de mednille Michaele de Baseuile Willelmo de Mednill Albino de Castello de Vir Hugone de Mara Saluage Camerario Oracio Pincerna Petro de Castoll Rogero Barr Michaelo de Tornay Radulpho Fratre eius et Multis Alijs
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter