utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05960058

Charter
Charter Number: 05960058
Cartulary Title: Deeds from Portsmouth and Its Area Before 1547
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1177 - 1188
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Ricardus dei gratia Wint episcopus Dilectis in Christo filiis Guidoni priori et Conuentui ecclesie Sancte Marie de Suwic eternam in domino Salutem Ex iniuncto nobis officio tenemur diuine pietatis intuitu loca religiosa protegere et ne malignorum molestiis agitentur confirmationis beneficio conmunire Vnde nos iustis peticionibus uestris pium prebentes assensum locum ipsum in quo diuino mancipati estis obsequio sub beate Virginis Marie et Nostra protectione suscepimus et presentis scripti patrocinio roboramus Deuocionis autem sinceritatem qua erga nos et ecclesiam Wint uos habere cognouimus religiosam quoque conuersationem uestram nichilominus attendentes Ecclesias de porcestr et de Wimering et ecclesiam de portesia et ecclesiam de Candeura cum Capella de stanebiria et ecclesiam de Nuthlega et ecclesiam de scaldedena ecclesiam de Wanestede et capellam de Wideleia et capellam de Waleswrth quas concessione et confirmatione felicis memorie predecessoris nostri Henrici episcopi Canonice possidetis cum omnibus rebus ad predictas ecclesias uel capellas pertinentibus uobis et ecclesie uestre in liberam et perpetuam elemosinam concedimus inperpetuum pacifice et integre possidendas et presentis scripti attestatione confirmamus statuentes ut omnes fructus et obuentiones ex eis prouenientes ad sustentationem uestram et hospitalitatis exhibitionem in proprios usus licite possitis conuertere salua in omnibus rationabili sustentatione uicariorum qui per officiales nostros uel successorum nostrorum in eisdem modo ecclesiis uel capellis ministrant aut inposterum ministrabunt Auctoritate igitur pontificali qua licet indigni fungimur sub interminatione anathematis prohibemus ne quis uos aut prescriptas ecclesias uel capellas seu alia quecumque bona uobis iuste collata infestare aut perturbare presumat Quod si quis temere attemptauerit iram et indignationem dei omnipotentis incurrat Amen
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter