utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05960059

Charter
Charter Number: 05960059
Cartulary Title: Deeds from Portsmouth and Its Area Before 1547
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1177 - 1188
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Rjcardus dei gratia Wint episcopus Dilectis in Christo filiis Guidoni priori et conuentui ecclesie sancte Marie de Suwic eternam in domino salutem Pie postulatio uoluntatis effectu debet prosequente conpleri Vnde et nos iustis peticionibus uestris benigne et clementer annuimus et ecclesias de porcestr et de Vimering et ecclesias de portesia et de candeura et de scaldedene et ecclesias de Nuthlega et de Wanestede et capellas de Wideleia et de Waleswrth et capellam de candeura Scudlandi quas concessione et confirmatione felicis memorie predecessoris nostri Henrici episcopi canonice possidetis et preterea capellam de Jmbeseta quam nostra concessione nostroque assensu estis adepti Capellam quoque Sancti Jacobi quam extra portam uestram et capellam beati Martiris Thome quam in parrochia uestra de portesia nostro assensu et consilio edificare cepistis cum decimis et oblationibus et terris et omnibus obuentionibus et aliis rebus ad omnes predictas ecclesias et capellas pertinentibus uobis et ecclesie uestre in liberam et perpetuam elemosinam concedimus pacifice et integre possidendas et presentis scripti attestatione inperpetuum confirmamus Auctoritate igitur pontificali qua licet indigni fungimar sub interminatione anathematis prohibemus ne quis uos aut prescriptas ecclesias uel capellas seu alia quecumque bona uobis iuste collata infestare aut perturbare presumat Quod si quis temere attemptauerit iram et indignationem dei incurrat Amen
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter