utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05960061

Charter
Charter Number: 05960061
Cartulary Title: Deeds from Portsmouth and Its Area Before 1547
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant, Quittance
Date: 1177 - 1205
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Sciant omnes ad quos presens scriptum peruenerit quod ego Rogerus Winton Archidiaconus diuino intuitu concessi G priori ecclesie de Suwic et canonicis ibidem deo seruientibus ut omnes ecclesie et Capelle eorum scilicet ecclesia de porc Ecclesia de portesia ecclesia de Westburh ecclesia de Nuthleia Ecclesia de candeura et Capella de ymbesiet Capella de Wimering Capella de Waleswrth ecclesia de Wanested libere sint et quiete a donis archidiaconi que ex Antiqua consuetudine in terminis natalis et pasche ab ipsis ecclesiis et capellis soluebantur Quod si ecclesiam de Scaldeden in manus eorum incidere contingit sub eadem libertate concludatur Concessi etiam illis gratia loci religiosi ut parochialis ecclesia de Suwic libera sit et quieta a synodalibus et a predictis donis Indulsi etiam quantum ad me spectat eisdem canonicis ut libere possint predicare in parrochia sua de Portes et oblationes accipere tam in mari quam in terra Ipsi uero Canonici in memoriam huius beneficii et pro hac concessione soluent mihi xii solidos annuatim in duobus terminis scilicet in festo Sancti Michaelis vi solidos et in pascha vi solidos Hanc siquidem feci prefatis canonicis concessionem saluis hospiciis meis et hospiciorum procurationibus et aliis consuetudinibus meis in prenominatis ecclesiis Vt autem hec mea concessio firma et inconcussa permaneat eam sigilli mei munimine duxi roborandam Testibus Audoeno decano Magistro Johanne de Hechfeld Radulfo clerico Willelmo capellano Magistro Simone medico Ricardo camerario Henrico de Heling Rogero de monte chan clerico Waltero clerico Ricardo de limesia Willelmo capellano eiusdem archdiaconi henrico de Burh henrico de Eling
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter