Charter Document - 05960070
Charter Number: 05960070
Cartulary Title: Deeds from Portsmouth and Its Area Before 1547
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1180 - 1193
Date Type: Assigned
View Map
Cartulary Title: Deeds from Portsmouth and Its Area Before 1547
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1180 - 1193
Date Type: Assigned
View Map
Charter:
Omnibus sancte matris ecclesie filiis tam presentibus quam futuris Willelmus de Cumbraj Salutem Sciatis quod ego pro amore dei et beate Marie et pro salute anime mee et fratrum meorum et omnium parentum et dominorum et amicorum meorum dedi et presenti carta confirmaui ecclesie beate Marie de Sudwic et canonicis eiusdem loci in liberam et puram et perpetuam elemosinam medietatem dimidie hyde quam dimidiam hydam Radulfus de Cumbrai frater meus dedit mihi de suo dominio in preueta pro seruitio et homagio meo Huius autem dimidie hyde medietatem scilicet quartam partem unius hyde uersus partem australem et iuxta henedemer sicut predictus frater meus eam mihi dedit predicte ecclesie et canonicis dedi in perpetuam elemosinam libere et quiete integre et plenarie possidendam Hanc autem donationem meam feci in capitulo canonicorum predicte ecclesie Sudwicensis et eam obtuli super maius altare et frater eorum deueni Huius donationis mee testes sunt Galfridus Taleb Ricardus filius Baldwini hugo taleb Baldwinus taleb Gillebertus taleb Robinus clericus Willelmus de Heges Thomas de Sancta Maria Hirdman Turstanus tegulator Aluredus pelliparius