utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05960079

Charter
Charter Number: 05960079
Cartulary Title: Deeds from Portsmouth and Its Area Before 1547
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1180 - 1199
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
[N]otum sit omnibus presentibus et futuris quod Ego Engerramus de Cardunuill confirmaui Rannulfo Fresel virgatam terre quam Walterus de Cardunnuill pater meus in liberam et perpetuam elemosinam ecclesie sancti Michaelis de Stamford assignauit in Drayton supra montes pro dimidia marca argenti quando duas filias suas in ecclesia ipsa habitu religionis intromisit tenendam ipsi Rannulfo Fresel iure hereditario et heredibus suis pro dimidia marca iam dicta quiete et libere sine alio seruicio sicut ipse Walterus Pater meus dedit illam virgatam terre predicte ecclesie sancti Michaelis pro predicta dimidia marca argenti sine augmento et sicut ipse Rannulfus quando Priorissa totus que Conuentus dicte ecclesie illam possiderunt Itaque ipse Rannulfus nec heredes sui dicte Priorisse nec Conuentui ipsius ecclesie sancti Michaelis de Stamford nec Priori ecclesie sancte Marie de Suthewyk amplius non respondeant nisi tantummodo de predicta dimidia marca argenti Reddendo annuatim prefatam dimidiam marcam argenti ad Festum sancti Johannis Baptiste dicte ecclesie sancti Michaelis de Stamforde Vt hoc autem firmum imperpetuum teneatur id ipsum Carte mee attestacione confirmo et sigilli mei patrocinio communio Hijs Testibus Ricardo Flambart Ricardo Wygan Emma Matre mea Et Multis Alijs
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter