utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05960145

Charter
Charter Number: 05960145
Cartulary Title: Deeds from Portsmouth and Its Area Before 1547
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Gift
Date: 1199 - 1230
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Sciant presentes et Futuri quod Ego Hugo de boscho dedi et concessi et hac Carta et sigillo meo confirmaui Hugoni de Foresta Nepoti meo placiam meam quam pie memorie dominus Rex Ricardus dedit michi in villa de Portesmue et inde me saisiri Fecit per manum domini Huberti Cantuariensis Archiepiscopi tunc Justiciarij coram probis hominibus de Portesmue que placia curie Fuit nuda et non hospitata tenendam eidem Hugoni nepoti meo et heredibus suis cum edificiis eiusdem placie de me et heredibus meis in libero burgagio reddendo inde mihi et heredibus meis singulis Annis quedam calcaria deaurata in Festo sancti Egidij et preterea domino Regi duodecim denarios Annuos de longabulo et alios xij denarios annuos Ecclesie de Suwic quos eidem dedi de predicta placia In puram et perpetuam elemosinam in assumpcione sancte Marie soluendos Testibus Petro et Matheo filijs Herberti Roberto sacrista de Suwic Willelmo de Falesia Helia et Willemo fillijs eiusdem Adam de portesia Willelmo cum barba Adam Iuuene Stephano macecrer Acelino de Graneta Eudone tifanarst et Multis Alijs
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter