Charter Document - 05960156
Charter Number: 05960156
Cartulary Title: Deeds from Portsmouth and Its Area Before 1547
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Gift
Date: 1200 Circa
Date Type: Assigned
View Map
Cartulary Title: Deeds from Portsmouth and Its Area Before 1547
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Gift
Date: 1200 Circa
Date Type: Assigned
View Map
Charter:
[S]ciant presentes et Futuri ad quos presens scriptum peruenerit quod Ego Jocelinus de Estburhunt dedi et concessi et presenti Carta et sigillo meo confirmaui Deo et ecclesie beate Marie de Suthewyk et Canonicis regularibus ibidem deo seruientibus in liberam puram et perpetuam elemosinam vnam Acram terre mee que iacet iuxta Fontem qui dicitur hansexeswelle iuxta terram de Henrico de Wanstede Et insuper dedi et concessi eidem ecclesie in liberam et perpetuam elemosinam vnam Percatam terre mee in latitudine ad habendam perpetuam viam predicte ecclesie de Suthewyk a domo Ricardi Filij Rogeri Filij Anschetilli iuxta sepem eius vsque ad tenementum predicte ecclesie quod dicitur carin Hanc quoque Donacionem meam hac Carta et sigillo meo confirmaui Prior vero et Canonici eiusdem ecclesie me et Emmam vxorem meam in suam fraternitatem benigne susceperunt et post Obitum meum nomen meum in suo Martilogio annotabunt ad Anniuersarum meum perpetuo faciendum Testibus Roberto Capellano Waltero de Burhunt et Multis Alijs