utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05960163

Charter
Charter Number: 05960163
Cartulary Title: Deeds from Portsmouth and Its Area Before 1547
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Gift
Date: 1200 - 1230
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
[S]ciant presentes et Futuri quod Ego Johannes Fresel dedi et concessi et presenti Carta mea confirmaui Roberto nepoti Roberti de Bera Clerici pro seruicio suo totam croftam meam que anglice vocatur Wellecrofte cum tota mora in eadem Crofta et toto prato inter predictam moram et Viam et quinque perticas de mea crofta marlata ex transuerso tocius predicte crofte mee marlate ad mesuagium suum faciendum ita tamen quod Ego et heredes mei habebimus quandam semitam per dictam Croftam et stalariam ad fontem ad aquam apportandam de fonte sine omni contradictione Habendas et tenendas de me et heredibus meis illi et heredibus suis Reddendo inde annuatim iij solidos sterlingorum in Vigilia sancti Johannis Baptiste mihi et heredibus meis ille et heredes sui pro omni seruicio et consuetudine ad me vel heredes meos pertinente saluo seruicio domini Regis quantum pertinet ad quintam partem vnius virgate terre de eodem tenemento Et pro hac Donacione et Concessione dedit mihi predictus Robertus xl solidos sterlingorum de Gersuma et Isabelle vxori mee xij denarios et heredi meo xviij denarios Et ego et heredes mei Warantizabimus predicto Roberto et heredibus suis predictam Croftam cum predicta mora et prato et cum predictis quinque perticis de crofta mea marlata contra omnes homines et omnes feminas Et vt hec mea Donacio et Concessio firma sit et stabilis illam presenti Carta mea et sigilli mei apposicione corroboraui Hijs Testibus Ricardo de bera et Waltero et Adam fratribus suis Et Multis Alijs
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter