utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05960193

Charter Number: 05960193
Cartulary Title: Deeds from Portsmouth and Its Area Before 1547
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Gift
Date: 1215 Circa
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
[O]mnibus Christi Fedelibus presentibus et Futuris Rogerus Filius Willelmi de Merlayo salutem Sciatis quod Ego pro amore dei et beate Marie sancti que Andree Apostoli et pro animabus parentum et Dominorum meorum et pro salute mea et heredum meorum necnon et pro anima vxoris mee Cicilie cuius Corpus apud Suthewicam est sepultum quantum ad me et heredes meos pertinet do et Concedo Ecclesie sancte Marie de Suthewyk et Canonicis eiusdem loci in liberam puram et perpetuam elemosinam ecclesiam sancti Andree de Ferlingetona cum decimis et terris et pasturis et omnibus Alijs rebus et libertatibus et liberis consuetudinibus ad eandem ecclesiam pertinentibus saluo omni iure quod Magister Radulphus de stoke nunc Parsona eiusdem in ipsa habere dinoscitur quo ad eandem ecclesiam possiderit Vt igitur post decessum eiusdem Magistri Radulphi iam dicti Canonici suthwicenses memoriam ecclesiam de Ferlingeton cum omnibus pertinenciis suis in liberam et puram elemosinam ad sustentacionem suam et hospitalitatis exhibicionem possideant imperpetuum Hanc donacionem meam presenti Carta et sigillo meo confirmaui Testibus Alelmo Priore dauintere Vnfrido Porc et Multis Alijs
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter