Charter Document - 05960212
Charter Number: 05960212
Cartulary Title: Deeds from Portsmouth and Its Area Before 1547
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1225 Circa
Date Type: Assigned
View Map
Cartulary Title: Deeds from Portsmouth and Its Area Before 1547
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1225 Circa
Date Type: Assigned
View Map
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Petrus de Nuthelitha pro salute anime mee et antecessorum et successorum meorum dedi concessi et hac presenti carta mea confirmaui Deo et canonicis de Dureford illa duo mesagia que Willelmus parmantir quondam tenuit de me in Nuthelith cum pertinenciis suis et totam illam Croftam que iacet inter cheminum quod tendit versus Holte et dicta mesagia preter vnam heluam que an fuit dictorum canonicorum et quinque acras terre apud Nuthelith et dimidiam et duas stichas vnde vna acra iacet in orientali parte iuxta cheminum quod tendit de Nuthelith ad Peteresfeld et vna acra in Stortelonde et vna helua in orientali parte de la Diche et vna helua que iacet iuxta heluam que fuit Rogeri de Iddesworth in austrum crucis et extendit in Longum versus orientem et vnam heluam et duas stichas ad Churichsgate et tres heluas ad Brichestapl et septem acras terre super pruuete et duas acras et duas stichas ibidem quas excambiaui de Rogero de Nuthelith Habend et tenend et claudend de me et heredibus meis in puram et perpetuam elemosinam et ab omni seruicio et seculari exactione consuetudine et demanda quietam inperpetuum Ego vero et heredes mei totam dictam elemosinam dictis canonicis Warantizabimus acquietabimus et defendemus contra omnes gentes Et ut hec mea donatio concessio et carte confirmacio firma sit et stabilis presenti carte mee sigillum meum apposui testibus []