utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05970009

Charter
Charter Number: 05970009
Cartulary Title: Records of the Borough of Nottingham, 1155-1339. V.1. King Henry II to Richard II.
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1222 - 1235
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Omnibus Sancte Matris Ecclesie filiis ad quos presens scriptum pervenerit Robertus de Saleeto salutem Noverit universitas vestra me divine caritatis intuitu et pro salute anime patris mei et pro animabus antecessorum et successorum meorum dedisse et concessisse et hac presenti carta mca confirmasse Deo et Domui Hospitali Beati Johannis de Nottingham et Fratribus ibidem Deo servientibus in puram et perpetuam elimosinam duas bovatas terre cum omnibus pertinentiis suis in territorio de Estanton scilicet illas quas Willelmus filius Godrici tenuit que fuerunt de dominico meo jacentes versus Solem Preterea dedi et concessi et hac presenti carta mea confirmavi Deo et predicte Domui et Fratri bus ibidem Deo servientibus totam culturam meam que vocatur Rihelandes que jacet proximo vie que tendit versus Nottingham loco tofti cum pastura ducentum bidentum et octo boum et sex vaccarum sterilium et duorum equorum et decem porcorum libere et quiete integre et plenarie cum omnibus libertatibus et cum omnibus liberis communiis et cum omnibus liberis aisiamentis in pratis et in pascuis in viis et in semitis et in omnibus locis infra villam et extra Ego vero Robertus et heredes mei warantizabimus et defendemus predictas terras cum pertinentiis suis predicte Domui et Fratribus ibidem Deo servientibus imperpetuum contra omnes gentes Ut autem hec mea donatio et concessio futuris temporibus robur firmitatis obtineat eam presentis scripti serie et sigilli mei munimine roboravi His testibus Alexandra de Villers Gervasio de Hunetorpe Hugo de Carlet[on] Gerardo le Franceys Roberto filio Augustini Willelmo le Corner de Nottingham Anketino filio Alic[ie] de cadem Augustino filio Willelmi Willelmo filio Briani Waltero de Wydmarepes Galfrido clerico de Nottingham et multis aliis
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter