utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05970012

Charter
Charter Number: 05970012
Cartulary Title: Records of the Borough of Nottingham, 1155-1339. V.1. King Henry II to Richard II.
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Inspeximus
Date: 1229 - 1230
Date Type: Internal, Calendar, Regnal
Resource Link(s): Embedded Document
map View Map
Charter:
Henricus Dei Gratia Rex Anglie Dominus Hybernie Dux Normannie Aquitannie et Comes Andegavie archiepiscopis episcopis abbatibus prioribus comitibus baronibus justitiariis vicecomitibus prepositis ministris et omnibus ballivis et fidelibus suis salutem Inspeximus cartam Domini Johannis Regis patris nostri factam Burgensibus nostris Notingham in hec verba [] Nos igitur has donationes et concessiones ratas et gratas habentes eas predictis burgensibus pro nobis et heredibus nostris concedimus et confirmamus Preterea concessimus de proprio dono nostro et hac carta nostra confirmamus pro nobis et heredibus nostris eisdem Burgensibus et eorum heredibus quod predictam firmam ejusdem burgi videlicet quinquaginta et duas libras blanc reddant nobis per manum suam ad scaccarium nostrum ad duos terminos scilicet viginti et sex libras ad Clausum Pascha[e] et viginti et sex libras in octabis Sancti Michelis et quod ipsi et eorum heredes habeant et teneant predictam villam per predictam firmam quinquaginta duarum librarum blanc sicut predictum est Concessimus etiam pro nobis et heredibus nostris eisdem Burgensibus et heredibus suis quod capiant tronagium in villa de Notingham de mercandisis que consistent in pondere sicut capi consueverunt in aliis burgis nostris et civitatibus per Angliam Et quod habeant coronatores ex se ipsis in eadem villa Quare volumus et firmiter precipimus quod predicti Burgenses et eorum heredes habeant et teneant de proprio dono nostro libertates et consuetudines predictas bene et in pace libere quiete et integre videlicet quod reddant nobis per manum suam singulis annis ad scaccarium nostrum ad duos terminos predictis predictas quinquaginta et duas libras blanc et quod ipsi et eorum heredes habeant et teneant predictam villam per predictam firmam quinquaginta et duarum librarum blanc et quod ipsi capiant tronagium predictum et habeant coronatores ex se ipsis in eadem villa de Notingham ut predictum est Hiis testibus Johanne Bathoniensi R[icardo] Dunholmensi Waltero Karleolensi Episcopis H[uberto] de Burgo Comite Kantie Justitiario Anglie Hugone de Nevill Galfrido de Luscy Stephano de Sedgrave Radulfo filio Nicholai Johanne filio Philippi Henrico de Capella et aliis Datum per manum venerabilis patris R[adulfi] Cycestrensis Episcopi Cancellarii nostri apud Westmonasterium vicesimo quarto die Februarii anno regni nostri quarto decimo
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter