utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05970018

Charter
Charter Number: 05970018
Cartulary Title: Records of the Borough of Nottingham, 1155-1339. V.1. King Henry II to Richard II.
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1240 - 1258
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Omnibus Sancte Matris Ecclesie filiis ad quos presens scriptum pervenerit Dominus Johannes de Estutevill salutem Noveritis me concessisse pro me et heredibus meis Deo et Sancto Johanni Hospitalis de Nottingham et Magistro illius Domus et successoribus suis et fratribus et sororibus ibidem Deo servientibus ut habeant et teneant omnes terras cum pertinentiis quas tenuerunt de liberis heredibus meis in territorio de Kirkeby die Sancti Bartholomei Apostoli anno regni Regis Henrici filii Regis Johannis vicesimo quarto libere bene et in pace sine impedimento mei vel heredum meorum et ut habeant liberum ingressum et exitum ad predictas terras sicut alii liberi homines mei de eadem villa habent Et preterea dedi et concessi Magistro et successoribus suis predicte Domus et fratribus et sororibus ibidem Deo servientibus liberam pasturam in pastura mea de Kirkby sine impedimento mei et heredum meorum scilicet ad octo averia et ad duos equos dum predictam terram colent Pro hac donatione et concessione dederunt michi prenominati fratres et sorores quadraginta solidos sterlingorum ad ingressum Et ego Johannes de Estutevill et heredes mei warentizabimus et defendemus predictum ingressum et exitum ad terram predictam et prenominatam pasturam sicut predictum est contra omnes gentes imperpetuum In hujus autem rei testimonium presenti scripto sigillum meum apposui His testibus Domino Galfrido Barre Willelmo persona de Kyrkeby tunc senescallo Willelmo Bryan de Nottingham Radulfo Bugg Henrico Kytte Roberto Torkart de Kyrkby Johanne de Permit Rogero de Anyslegh Ywano Britone Thoma de Anyslegh et aliis pluribus
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter