utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05970020

Charter
Charter Number: 05970020
Cartulary Title: Records of the Borough of Nottingham, 1155-1339. V.1. King Henry II to Richard II.
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1255
Date Type: Internal, Calendar, Regnal

map View Map
Charter:
[H]enricus Dei Gratia Rex Anglie Dominus Hybernie Dux Normannie Aquitannie et Comes Andegavie archiepiscopis episcopis abbatibus prioribus comitibus baronibus justitiariis vicecomitibus prepositis ministris et omnibus ballivis et fidelibus suis salutem Sciatis nos concessisse et hac carta nostra confirmasse Burgensibus nostris Notingham quod ipsi et eorum heredes imperpetuum per totam terram et p[ote]statem nostram habeant hanc libertatem videlicet quod ipsi vel eorum bona quocumque locorum in potestate nostra inventa non attestentur pro aliquo debito de quo fidejussores aut principales debitores non exstiterint nisi forte ipsi debitores de eorum sint communa et potestate habentes unde de debitis suis in toto vel in parte satisfacere possint et dicti Burgenses creditoribus eorumdem debitorum in justitia defuerint et de hoc rationabiliter constare possit Concessimus etiam et hac carta nostra confirmavimus eisdem Burgensibus quod imperpetuum habeant returnum brevium nostrorum de summonitionibus scaccarii nostri de omnibus ad burgum nostrum Notingham pertinentibus ita quod nullus vicecomes aut alius ballivus vel minister noster decetero intromittat se de hujusmodi summonitionibus aut districtionibus faciendis in predicto burgo nisi per defectum dictorum Burgensium aut Ballivorum ejusdem burgi Quare volumus et firmiter precipimus pro nobis et heredibus nostris quod predicti Burgenses et eorum heredes imperpetuum habeant libertates prescriptas sicut predictum est et prohibemus super forisfacturam nostram decem librarum ne quis eos contra libertates illas in aliquo injuste vexet disturbet vel inquietet Hiis testibus Rogero le Bigot Comite Norf[olk] Marescallo Anglie Radulfo filio Nicholai Johanne de Lessinton Ricardo de Grey Willelmo de Grey Ymberto Poieys Waukelino de Aerdern Petro Everardi Willelmo Gernum et aliis Datum per manum nostram apud Notingham vicesimo die Julii anno regni nostri tricesimo nono
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter