utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05970022

Charter
Charter Number: 05970022
Cartulary Title: Records of the Borough of Nottingham, 1155-1339. V.1. King Henry II to Richard II.
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Quittance
Date: 1264 - 1265
Date Type: Internal, Calendar, Regnal

map View Map
Charter:
Henricus Dei Gratia Rex Anglorum Dominus Hybernie et Dux Aquitanie omnibus ad quos presentes littere pervenerint salutem Quia accepimus per inquisitionem quam per Simonem de Hedone dudum Vicecomitem nostrum Notingham Johannem de Lek et Ricardum de Westona tunc Coronatores ejusdem comitatus fieri fecimus quod centum solidi quos Burgenses nostri Notingham annuatim jam multis retroactis temporibus reddere consueverunt vicecomitibus nostris predicti comitatus ad opus nostrum soluti fuerunt Philippo Mark dudum Vicecomiti nostro Notingham ex gratia [videlicet pro bona voluntate sua habenda et pro libertatibus dictorum Burgensium manutenendis et ne libertates illas ingrederetur] et non ex debito et quod a tempore quo dictus Philippus Vicecomes noster extitit predicti comitatus primo soluti fuerunt Nos per finem quinquaginta marcarum quas iidem Burgenses nobis solverunt in garderoba nostra premanibus remisimus eis et heredibus suis demandam predictorum centum solidorum et ipsos et heredes suos pro nobis et heredibus nostris inde quietos clamamus imperpetuum In cujus rei testimonium has litteras nostras fieri fecimus patentes Teste me ipso apud Westmonasterium quinto decimo die Februarii anno regni nostri quadragesimo nono
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter