utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05970023

Charter 05970023
Charter Number: 05970023
Cartulary Title: Records of the Borough of Nottingham, 1155-1339. V.1. King Henry II to Richard II.
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Award
Date: 1270 - 1271
Date Type: Internal, Feast, A.D., Episcopal

map View Map
Charter:
Universis hoc scriptum visuris vel audituris W[alterus] permissione divina Eboracensis Archiepiscopus Anglie Primas salutem in salutis Auctore Zelus pastoris non partis ovilis curam complectitur sed ad singulas ejus partes se diffundit dumque membrum leditur non in eo solum cura sistitur sed exemplo Summi Pastoris totum sanare procurat et sic sua cautela sanat egrotum ut partes ab invicem non discordent Cum igitur inter dilectos filios Johannem Priorem et Conventum de Shelford ex una parte et Communitatem Burgensium Notyngham ex altera super quodam assarto in campo de Baseford quod vocatur Cornerwonge necnon et super violentia cuidam fratri converso et hominibus necnon et in rebus domus predicte per quosdam ville predicte occasione assarti memorati ut dicitur illata suborta fuisset materia questionis nobisque post nonnulla litium dispendia cum instantia supplicassent quod inter eos ordinare vellemus secundum quod suo commodo et honori congruere videremus ut expensarum vorago et laborum diffusio abbreviari possint et dissensionum improbitas resecari Nos concordiam inter subditos nostros reparare volentes et ad pacem reducere quos non solum in animarum suarum dispendium sed et corporum et bonorum vidimus oberrasse juramentis partium sicut decuit pure sponte et absolute ordinationi nostre se submittentium quod dicto nostro alte et basse stabunt receptis et submissionibus hujusmodi partium scriptura vallatis neenon et poena centum librarum argenti adjecta fabrice majoris ecclesie Eboracensis a parte non parente ordinationi diffinitioni nostre seu statuto vel eidem fraudulenter obviante solvendarum ad perfectam tranquillitatem et perpetuam rei memoriam ordinamus statuimus seu diffinimus quod predictum assartum communis pastura dictis Burgensibus et villate de Notyngham sine impedimento vel contradictione dictorum Prioris et Conventus vel cujuscunque ab eis causam habentis remaneat in futurum et quod nullis temporibus imposterum per eosdem redigatur in culturam Et ne dicti Prior et Conventus per hanc ordinationem nostram nimis ledantur volumus et statuimus quod Burgenses predicti sive Communitas prestent et solvant eisdem Priori et Conventui pro dampnis suis et expensis et ut gratantius premissis consentiant triginta marcas argenti solvendas eisdem vel suo certo attornato in ecclesia Sancte Marie Notyngham videlicet decem libras premanibus et alias decem libras terminis subscriptis scilicet in festo Sancti Petrt ad Vincula centum solidos et in festo Sancti Michelis centum solidos Res etiam ablatas sive abductas in pretacta violentia plene restituant sine mora Promiserunt insuper in virtute sacramenti prestiti quod super edificiis dictos Priorem et Conventum ex dono Willelmi de la Corner in municipio Notyngham contingentibus nullam sibi questionem litem vel controversiam moveri procurabunt et si contingat [quod absit] ipsos Priorem et Conventum super eisdem edificiis trahi in placitum per quemeunque auxilium et consilium quod poterunt sine juris offensa eisdem impendere non postponant Amici etiam dicte domus de Shelford necnon et Prioris memorati favorabiles erunt de cetero dicti Burgenses sicut sui benevoli et similiter Prior et Conventus Burgensibus memoratis et occasione contentionis predicte nullam invicem inferent nec inferri facient molestiam seu gravamen Brevia autem impetrata in Curia Domini Regis occasione contentionis predicte Prior et Conventus retrahi procurabunt sed qui debeant sumptus appositos circa retractionem ipsam agnoscere diffinitioni nostre seu statuto citra festum Pasche faciendo de consensu partium reservamus Hanc autem ordinationem diffinitionem sive statutum solempniter recitatum partes unanimiter approbarunt Et ad majorem securitatem huic scripto in modum cyrographi confecto una cum sigillo nostro sigilla sua communia alternatim apponi fecerunt Datum apud Notyngham die Sabbati post festum Sancti Hillarii anno gratie millesimo ducentesimo septuagesimo et pontificatus nostri quinto
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter