utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05970027

Charter
Charter Number: 05970027
Cartulary Title: Records of the Borough of Nottingham, 1155-1339. V.1. King Henry II to Richard II.
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement
Date: 1300 Circa
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Noverint universi Christi fideles presens scriptum visuri vel audituri quod cum contentio esset mota inter Priorem et Conventum de Lenton ex una parte et Majorem et Burgenses de Nottingham ex altera super feria de Lenton in quibusdam libertatibus ad ipsam feriam pertinentibus tandem mediantibus viris discretis dicta contentio inter eos amicabiliter conquievit in hunc modum videlicet quod dicti Prior et Conventus unanimi assensu et communi consilio Capitulis sui relaxaverunt et quietum clamaverunt Majori et Burgensibus Nottingham et eorum heredibus quatuor dies de incremento de feria sua de Lenton quos Dominus Henricus Rex Anglie filius Regis Johannis eis concessit et carta sua confirmavit ita quod ipsi Prior et Conventus et successores sui non habebunt feriam nisi per octo dies plenarie completos et incipiet feria vigilia Sancti Martini et durabit a mane ejusdem diei usque ad finem octave diei Concesserunt etiam bona fide pro se et successoribus suis quod neque ipsi neque successores sui de cetero facient ullam impetitionem versus Dominum Regem neque versus aliquem hominem ad impetrandum aliquos dies ultra octo dies ad augmentum ferie sue ad nocumentum et detrimentum Majoris et Burgensium Nottingham vel heredum suorum Preterea predicti Prior et Conventus concesserunt pro se et successoribus suis dictis Majori et Burgensibus Nottingham quod mercatores pannorum apothecarii pellarii et mercenarii de communitate ville qui seldas locare voluerint in feria de Lenton dabunt pro qualibet selda cooperta de coopertura Prioris vel de coopertura sua propria xij d dum feria durav[er]it et quilibet eorum secundum condicionem suam habebit seldam inter alios extraneos mercatores videlicet meliores inter meliores et medii inter medics minores inter minores exceptis vendentibus de Blakkes et de pannis consuetis et quilibet eorum dabit viij d pro selda cooperta de coopertura sua propria vel discooperta Et omnes alii qui selda[s] locare voluerint dabunt pro qualibet selda viij d exceptis venditoribus ferri et quilibet eorum qui seldam locare voluerit et terram appropriet dabit pro selda iiij d et si non appropriet terram quilibet eorum dabit ij d ita tamen quod allutarii et sutores qui terram non appropriant erunt quieti de estallis coopertis et discoopertis et ex omni actione ad estallagium pertinente Et sciendum est quod quelibet selda erit de mensura viij pedum in longitudine et viij pedum in latitudine salvis eisdem mercatoribus appenticiis sicut aliis mercatoribus extraneis Ita tamen quod nullus mercatorum predictorum cujuscunque condicionis fuerit aliqua locatione seu solutione interveniente seldam vel seldas stallam vel stallas ad opus alicujus extranei nisi ad opus suum proprium locare presumat nec bona aliena in dictis seldis vel stallis nisi ad commodum suum proprium vel ad opus alicujus mercatoris Nottingham vendat Et si compertum fuerit quod aliquis predictorum mercatorum alio modo quam ut predictum est vendat seu locaverit liceat custodi ferie dictum vel dictos mercatorem vel mercatores extraneos cum bonis in dictis seldis inventis amovere quousque satisfecerint de collusione Et si quis mercatorum predictorum necesse habuerit de pluribus seldis quam de una habeat pretio prenominato et secundum mensuram predictam dando ad majus majus et ad minus minus in forma predicta Concedunt etiam dicti Prior et Conventus quod a[ntedi]cti mercatores qui stallas locare voluerint et terram non appropriant dabunt pro stalla decetero ij d sicut hactenus dare consueverant Et si qui sint pauperes qui pro stallis suis temporibus retroactis nihil dare consueverunt de cetero sint quieti de hujusmodi stallagio Et universi de Nottingham ementes et vendentes coria tannata vel pellosa sive pelles cujuscunque manerii tam siccas quam recentes et omnes de Nottingham transeuntes per Lenton tempore ferie cum bigis plaustris et sumagiis erunt quieti de tholneto et omni consuetudine Pro hac autem quietatione concesserunt dicti Major et Burgenses Nottingham dictis Priori et Conventui de Lenton unam fabricam in Foro Sabbati imperpetuum quam Gilbertus de Beston nuper tenuit et quam antecessores sui prius predecessoribus predictorum Prioris et Conventus per quandam compositionem assignaverunt Preterea singuli homines de Nottingham erunt quieti de tolneto de omnibus rebus ad victum suum et vestitum pertinentibus set de mercandisa equorum boum et aliorum animalium et peccorum dabunt medietatem tolneti de animalibus in feria de Lenton emptis et alibi ductis ad vendendum set de animalibus ibidem occisis nihil dabunt Et dicti Major et Burgenses concesserunt pro se et heredibus suis quod nullum mercatum tenebitur infra villam Nottingham quamdiu feria de Lenton duraverit scilicet per octo dies de nullo genere merchandise nisi infra domus et in ostiis et fenestris panes et pisces et carnes et alia victualia et coria non vendentes nisi in domibus ostiis et fenestris Et si dicti Prior et Conventus sive eorum ballivi aliquid invenerint alibi ad vendendum liceat eis sine contradictione in suam inde facere voluntatem Et ipsi Prior et Conventus et successores sui sive eorum ballivi recipient tolnetum in Nottingham quamdiu feria duraverit scilicet per octo dies de omnibus rebus de quibus tolnetum solet et debet recipi secundum consuetudinem ferie de Lenton sine contradictione vel impedimento Majoris et Burgensium predictorum vel heredum suorum et hoc concedunt quantum in eis est Pro hac autem receptione tolneti infra burgum Nottingham quamdiu dicta feria duraverit et pro acquietantia unius dinarii quod dicti Prior et Conventus dictis Majori et Burgensibus Nottingham singulis annis facere consueverant reddant ipsi et successores sui dictis Majori et Burgensibus et eorum heredibus xx s sterlingorum die Sancti Edmundi apud Nottingham imperpetuum Et predicti Major et Burgenses et eorum heredes clamari facient in Nottingham dictam feriam de Lenton ad voluntatem et summonitionem dictorum Prioris et Conventus sive ballivorum suorum sine difficultate ut incipiat die prenominata recepta tamen ab eis plena securitate de dictis xx s eis sive heredibus eorum per eos fideliter solvendis termino prenominato Etiam Major et Burgenses pro eis et heredibus suis bona fide promiserunt quod ipsi omnia predicta pro posse suo inviolabiliter observabunt et facient observari Ut autem ista compositio tam ex parte predictorum Prioris et Conventus de Lenton quam ex parte dictorum Majoris et Burgensium et heredum suorum perpetue stabilitatis robur optineat dicti Prior et Conventus de Lenton parti penes sepedictos Majorem et Burgenses et heredes eorum residenti sigillum suum communale apposuerunt et dicti Major et Burgenses Nottingham parti penes dictos Priorem et Conventum de Lenton residenti sigillum Communitatis de Nottingham duxerunt apponendum Et sciendum est quod omnes mercatores de villa Nottingham [qui] estallas vel seldas locare voluerint in feria predicta stabunt meliores inter meliores medii inter medios minores inter minores quilibet secundum condicionem suam sicut continetur ut supra de mercatoribus pannorum apothecariorum pellariorum et mercenariorum
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter