utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05970034

Charter 05970034
Charter Number: 05970034
Cartulary Title: Records of the Borough of Nottingham, 1155-1339. V.1. King Henry II to Richard II.
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Judgement
Date: 1311
Date Type: Internal, Feast, Regnal

map View Map
Charter:
Robertus Mimot et Johannes de Graham queruntur de Johanne de Rasen Willelmo de Wymondeswol et Willelmo de Cossale eo quod iidem Johannes Willelmus et Willelmus eis injuste fregerunt conventionem inter eos factam et ideo injuste quod cum convenit inter eos die Veneris in festo Annuntiationis Beate Marie anno regni Regis Edwardi patris Regis nunc xxxv in gardino Fratrum Carmelitarum Notingham quod unusquisque eorum in qualibet septimana per totum annum proxime sequentem daret unum denarium ad luminare Beate Marie ita quod in fine anni quod predicti Robertus Johannes de Graham Johannes de Rasen Willelmus et Willelmus venerunt et computaverunt de dicto argento et invenerunt in qualibet manu eorum quinque solidos per quod tunc ibidem convenit inter cos quod predicti Johannes de Rasen Willelmus et Willelmus haberent predictum argentum in mercandisis suis ad commune proficuum predicti luminaris et quod predicti Robertus et Johannes de Graham audirent in quolibet anno compotum de dicto argento cum lucro et quod ordinaverint predictum argentum cum lucro ad commune proficuum predicti luminaris et predicti Robertus et Johannes de Graham in quindena Pasche ultimo preterita venerunt ad predictis Johannem de Rasen et Willelmum et Willelmum et petierunt eos venire ad computandum de predicto argento cum lucro quod illi poterint ordinare commune proficuum predicto luminari et illi noluerunt set injuste conventionem inter eos factam fregerunt ad dampna xx s et de hoc tendunt sectam Et predicti Johannes de Rasen Willelmus et Willelmus veniunt et defendunt vim [] et dicunt quod nulla talis conventio inter eos fuit facta nec eis fregerunt sicut versus eos narraverunt et sunt ad legem Plegii de lege Walterus Hirri Johannes le Greyne
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter