utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05980007

Charter Number: 05980007
Cartulary Title: Nostell Priory Charters
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Writ
Date: 1116 - 1119
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Henricus rex Anglorum archiepiscopis episcopis abbatibus comitibus baronibus uicecomitibus et omnibus fidelibus suis totius Anglie salutem Sciatis me pro animabus patris et matris mee et antecessorum et successorum meorum et pro salute anime mee et pro statu regni mei dedisse deo et sancto Oswaldo de Nostl et canonicis regularibus eiusdem loci ecclesiam de Baenburch cum omnibus pertinentiis et libertatibus suis in puram et perpetuam elemosinam Et uolo et concedo et firmiter precipio ut bene et in pace et quiete et honorifice habeant et teneant predictam ecclesiam de Baenburch cum omnibus pertinentiis suis tanquam dominicam elemosinam meam liberam et quietam ab omni seculari seruicio Et post mortem Algari presbiteri sit in manu propria canonicorum ad sustentationem suam imperpetuum Test[ibus] Turstino archiepiscopo Ebor[acensi] et Rann[ulfo] episcopo Dunelm[ensi] et Iohanne episcopo Luxouiensi et Rann[ulfo] canc[ellario] et Eustac[hio] filio Iohannis Apud Bonam uillam
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter