utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05980024

Charter Number: 05980024
Cartulary Title: Nostell Priory Charters
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1121
Date Type: Internal, A.D., Feast, Papal, Episcopal

map View Map
Charter:
In nomine [patris et filii et spiritus sancti amen] Ego Henricus dei gratia rex Angl[orum] dux Normannorum uniuersorum consumationem [et finem attendens] et in futurum saluti mee prouidens simil ac consulens quod propriis meritis optinere non possum a [pauperibus spiritu regnum] celorum quod ipsorum est emendum esse putaui Eos in illa celesti curia semper aduocatos habere desiderans [utpote cuius] ipsi sunt et conciues et presules ad eosdem tamquam ad sancte munitionis auxilium confugio [Vt eorum saltem merear] opitulatione saluari qui de meis meritis non nisi mortem et da[m]pnationem inuenio Donationem igitur [quam ipse facio] ecclesie sancti Oswaldi et Nostlay et fratribus et canonicis regularibus eiusdem loci uidelicet duodecim d[enarios in die de] firma mea propria Eborasshyre inperpetuum solutam et liberam concedo Ac eis etiam pro dei amore [et salute anime mee] et antecessorum meorum ecclesiam de Bamburgh cum capell[is] terris et decimis que eidem ecclesie adiacent sicut [Algarus presbiter] eam unquam melius tenuit et terras uidelicet Fletham et Heleford et terram sancti Ardani ecclesiam de Cnaresb[urgh ecclesiam] de Tikehull cum terris et decimis eisdem ecclesiis pertinentibus [] Donationes preterea quas fecerunt ipsis principes et nobiles regni ego quoque munificentia regali confirmo nemus uidelicet in quo sita est predicta ecclesia quod Robertus de Lateso eis concessit et duas bouatas terre in Herdwic quas idem Robertus dedit et concessit et Radulphus Gramaticus quantum ad eum spectabat De dono Willelmi Foliot unum molendinum in Nortuna De Rogero Pictauensi unum molendinum in Saxtona De Adam de Ranauilla unam bouatam terre in Istoft De Ingulfo de Macomio unam bouatam terre unum pratum et unam piscariam De Sweno filio Eduini presbiteri unam bouatam terre in Halctona De Olerio unam bouatam [terre] in Hesela De Irnulfo de Prestona unam bouatam terre in Hardwicke De Sweno filio Lirici unam carucatam terre in Croftona et in Winterseca duas bouatas terre et unum toftum De Godderdo unam bouatam terre in Croftona De Gerbodo tres bouatas terre in Warnefeld De Ebrardo unam bouatam terre in Tocwid De Willelmo de Archis duas bouatas terre in Hamertona De Radulpho de Federstam decem acras terre De Becea tres acras terre De Leuino filio Aieti duas bouatas terre in Cramton De Roberto Daio duo tofto in Hamertona De Ascelmo fratre eius nemus quod est super stagnum sancti Oswaldi in longitudine stagni et in latitudine XL perticatas De Hugone Muscampis unam carectatam in Burtona De Willelmo filio Nigelli dimidiam carucatam terre in Bucheton De Roberto Fossardo ecclesiam de Bramelia cum quatuordecim bouatis terre que ad ecclesiam pertinent et ecclesiam de Warram cum quatuor bouatis terre et ecclesiam Lith cum decem bouatis terre quas prefatus Robertus Fossard dedit sancto Oswaldo per manum Turstini archiepiscopi [De] Leuena in Torp et in Rogertorpe concessione Hugonis de Laual et coram me quinque carucatas terre De Willelmo de Archis et Gaufrido filio Pagani capellam omnium sanctorum in Tocwid et terram que capelle adiacet De Radulfo de Insula et Willelmo filio eius capellam de Wodechirch et quatuor bouatas terre in Morlai per manum Turstini archiepiscopi De Roberto filio Hereberti de Beston duas acras terre in Morlai De Radulfo de Lacella unam bouatam terre in Cumerceword De Alano de Crenn septem solidi per annos singulos in Botoluestan De Gilberto filio Gocelini unum molendinum in Aschebi et sex bouatas terre [in] Stichelwald Confirmo [et] predictis canonicis ecclesias et terras quas Adeliza de Chesneduit et Simon et Radulfus filii eius in presencia mea dederunt liberas et quietas ab omni seculari seruicio uidelicet ecclesiam de Langelega cum centum acris terre et ecclesiam de Chedendona et ecclesiam de Cherwelton cum terris et decimis eisdem ecclesiis pertinentibus et duas hidas terre in Saldena et hidam et dimidiam in Mideltona liberas et quietas ab omni seculari seruicio De Picoto de Perci ecclesiam de Bolton De Sunena unam mansuram in Eboraco De Stephano [comite] Moritonii et de Cliberno et Sunwlfo mansuras quas dederunt sancto Oswaldo in Eboraco De Stephano comite Moritonii et Rogero de Limisi capellano eius ecclesiam de sancto Oswaldo in Macherfeld De Humfrido Hastenc unum molendinum in Saldeford cum terra que eidem molendino adiacet De Hattpio filio Humfridi Hastenc ecclesiam de Hamertona ecclesiam de Chebescia et ecclesiam de Nembold cum terris et decimis ceteris [que] rebus ecclesiis pertinentibus De meo proprio dono terram que fuit Godrici mercatoris in Norwico et consuetudinem que de eadem terra exiit In Warsop et in Sulcholm tres bouatas terre et duas partes unius bouate terre de meo proprio dono ad mewart De Sweno filio Elrici totum manerium in Winterseta in bosco et in plano sicut idem Swenus melius tenuit Et de eodem Sweno ecclesiam de Felebarche ecclesiam de Adwic et dimidium ecclesie de Mechesburch Duas nimirum donationes ob incolumitatem regni mei et salutem anime mee necnon pro animabus patris mei Willelmi magni regis Anglie et matris mee magne regine et uxoris mee magne regine secunde et Willelmi filii mei omniumque fidelium dei defunctorum ita quod ab omni tam clericorum infestatione quam laicorum absoluo Vt quando hoc decretum mee concessionis nemo sit qui seruos dei inibi comorantes inquietare audeat uel presumat Quam nimirum quietem et tranquillitatem eidem sancti Oswaldi ecclesie archiepiscopi Ebor ab omni consuetudine episcopalium exactione ratam et inuiolabilem possidendam concessit Volo igitur et concedo et firmiter precipio [ut predicti canonici] amodo in perpetuum omnia suprascripta teneant libere et quiete a geldis a placitis querelis consuetudinibus [occasionibus et ab omni] seruicio et exactione seculari Si quis autem contra hanc donationis nostre paginam temerario ausu uen[ire uel eandem] ecclesiam infringere uel diripere uel nocere temptauerit perpetua anathematis ultione feriatur donec ad [plenam satisfactionem] et congruam emendationem redierit Porro donationis huius ex mea parte testes sunt David comes [Robertus filius regis Ni]gellus de Albini Willelmus Peuerel de Notingham Robertus de Brus Rogerus filius Ricardi Paganus filius Iohannis E[ustachi]us filius Iohannis Gaufridus filius Pagani Robertus de Olly Hugo Bigod Data et confirmata Westm[onasterium] [anno ab incar]natione domini MCXXI indictione XXIIII epacta XVIII septimo idus ianuarii concurrens V luna [XXV feria VI] anno II pontificatus Calixti pape anno secundo consecrationis Turstini archiepiscopi Ego Henricus [rex Angl[orum]] et dux Norm[annorum] ut inposterum res firma consistat presentem paginam proprie manus inpressione consigno
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter