utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05980025

Charter Number: 05980025
Cartulary Title: Nostell Priory Charters
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1121 - 1127
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
In nomine patris et filii et spiritus sancti amen In cristianis temporibus totius mundane potestatis summa uirtus est ut ecclesia Cristi regum et principum auctoritate ac defensione uires et incrementa suscipiat et gregis dei religio per orbem terrarum augeatur et crescat Ea sane regie dignitatis maxima laus est cum ad posterorum memoriam de fide et religione multa probitatis prelibantur insignia Eapropter ego Henricus dei gratia rex Angl[orum] et dux Normannorum pauperes Cristi in celesti curia semper aduocatos habere desiderans utpote cuius ipsi sunt et conciues simul et presules ad eosdem tamquam ad sancte munitionis asilum confugio ut eorum saltem merear opitulatione saluari qui de meis meritis nichil dignum censeo Ecclesiam igitur beati Oswaldi regis et martiris que iuxta castellum Pontis fracti in loco qui dicitur Nostlai super uiuarium sita est et in qua canonici regulares ad seruiendum deo uiuenti per manum uenerabilis Turstini Eboracensis archiepiscopi constituti sunt regie potestatis auctoritate confirmo Donationem uero quam predicti martiris ecclesie et eiusdem loci canonicis facio uidelicet totum nemus quod circa [eandem ecclesiam est et quod] dicitur nemus sancti Oswaldi imperpetuum eis liberam et solutam concedo sicut unquam Ilbertus de Laceio uel Robertus filius eius melius et honorificentius idem nemus in dominio suo habuerunt etiam duodecim denarios in die de firma mea propria Ebor sire regali dono eis imperpetuum concedo Dimidiam uero carucatam terre in qua predicta ecclesia sita est et eidem ecclesie adiacet et duas bouatas terre in Hardewic quam simul terram Robertus de Laceio eis dedit et concessit et Radulfus Gramaticus quantum ad se inde spectabat ab omni terreno seruicio et omnibus regalibus consuetudinibus imperpetuum regali munificentia liberam solutam et quietam eis concedo Preteria confirmo donum quod feci predicte ecclesie et canonicis eiusdem loci uidelicet ecclesias sancti Oswaldi et Aidani de Baenburch sicut Algarus prisbiter unquam eas melius tenuit et ecclesiam de castello de Ticheelle quam etiam habent ex dono Turstini archiepiscopi qui prius etiam meo dono possiderat cum terris et decimis et omnibus rebus que ad predictas ecclesias pertinent Donationes etiam quas fecerunt predictis canonicis principes et nobiles regni mei ego quoque potestate regali confirmo uidelicet de Hugone de Laual ecclesiam de Rowella et ecclesiam de Lachaworda et ecclesiam de Federstan et ecclesiam de Suthkerchebi et ecclesiam de Hudresfeld et ecclesiam de Batelaia cum terris et decimis et omnibus rebus eisdem ecclesiis pertinentibus et manerium de Hesela cum seruicio Oilerii De Willelmo Foliot duo molendina in Nortona et in Frisebia et unam mansuram in castello Pontis fracti De Adam de Reineriuilla unam bouatam terre in Histoft De Rogero Pictauensi unum molendinum in Saxtona De Sweino filio Ailrici unam carucatam terre in Croftona et totum manerium de Winterseta in bosco et plano sicut idem Sweinus melius tenuit et de eodem Sweino ecclesiam de Felkericha et ecclesiam de Adeuuic et dimidium ecclesie de Mecheburc cum terris et decimis et ceteris rebus ipsis ecclesiis pertinentibus De Acelino de Daeio nemus et terram sicut iacet ex occidentali parte ecclesie et stagni sancti Oswaldi et sicut idem Acelinus eis dedit et concessit De Arnulfo de Prestona unam bouetam terre in Hardwic De Oilerio unam bouetam terre in Hesela De Goderdo de Croftona unam bouatam terre in eadem uilla et uastas terras que sunt in occidentali parte predicte uille quas idem Godardus et ceteri homines eiusdem uille prefatis canonicis concesserunt De Leuena in Torp [et in Rogeri Torp] concessione Hugonis de Laual VI carucatas terre De Ingulfo de Macu[n]e unam bouetam terre et unum pratum et unam piscariamc in Beccala De Rad[ulfo] de Federstan X acras terre De Becca III acras terre De Sweino filio Edwini presbiteri I bouetam terre in Haltona De Gerboldo III bouatas terre in Warnefeld De Ebrardo unam bouetam terre in Tocwit De Willelmo de Archis II bouetas terre in Hamartona De Roberto Fossardo ecclesiam de Brammaham cum XIIII bouetas terre que ad ecclesiam pertinent et ecclesiam de Warrum cum IIII bouetis terre et ecclesiam de Litd cum decem bouetis terre et ceteris omnibus que ad easdem ecclesias predictas pertinent quas uidelicet ecclesias predictus Robertus Fossardus dedit prefatis canonicis per manum Turstini archiepiscopi De Anschetillo de Bolemer duodecim bouetas terre in Brammaham De Hugone de Muscampo unam carucatam terre in Bortona De Willelmo filio Nigelli dimidiam carucatam terre in Bortona De Hereberto filio Herberti et Willelmo fratre eius Ebor[acensi] thesaurario ecclesiam de Wiuretorp cum omnibus [eidem] ecclesie pertinentibus concessu Turstini archiepiscopi De Pichoto de Perc[ei]o ecclesiam de Booltona De Willelmo de Archis et de Gaufrido filio Pagani capellam omnium sanctorum de Tocwit et terram que capelle adiacet De Willelmo comite Warenne et Radulfo de Insula et de Willelmo filio eius ecclesiam de Vudekerche per manum Trustini archiepiscopi et de eodem Radulfo et Willelmo filio eius duodecim bouetas terre in Morlaiia et de Roberto filio Herberti de Bestona duodecim acras terre in Morlaia De Radulfo de Lacella unam bouetam terre in Combreuuorda De Sunneua unam mansuram in Ebor[aco] De Cliberno et Sunnulfo mansuras quas dederunt sancto Oswaldo in Ebor[aco] De Gilleberto filio Gocelini sex bouetas terre in Stichesuuad De Leofuuino filio Anieti II bouetas terre in Crantona De Stephano comite Mortonii et de Rogero de Limisi capellano eius ecclesiam sancti Oswaldi de M[a]chrefeld De Aitropio filio Humfridi Hasting unum molendinum cum terra que eidem molendino pertinet in Seldefort et ecclesiam [de Lamyntona ecclesiam] de Cebesea et ecclesiam de Neuebold et de Humfrido fratre eiusdem Aitropii et Lucelina matre Humfridi ecclesiam de Heselea et ecclesiam de Withenessa cum terris et decimis et ceteris rebus eisdem ecclesiis pertinentibus testimonio Turstini archiepiscopi De Adeliza uxore Radulfi Casneduit et de Simone et Hugone filiis eius ecclesiam de Chedendona et ecclesiam de Langhelega et ecclesiam de Ceruultona cum terris et decimis et ceteris rebus que eisdem ecclesiis pertinent et in Saldena II hidas terre et in Mideltona quindecim acras terre De meo proprio dono terram que fuit Godrici mercatoris in Noruuico et consuetudinem que de eadem terra exit Item in Warsop et in Sutheholma III bouetas terre et duas partes unius bouete terre de meo proprio dono ad uteuuare Et preter hec quicquid beneficii uel elimosine in terris ecclesiis ceterisque possessionibus prefate ecclesie rationabiliter collatum fuerit ego quoquef similiter gratie regalis auctoritate confirmo Sit igitur tota predicta elimosina quieta et libera sicut et aliqua elimosinarum mearum quietior et liberior est Denique ego dei gratia rex Henricus do et concedo ecclesie sancti Oswaldi regis et martiris de Nostlai eandem libertatem et easdem leges et consuetudines quales etiam habet ipsa matrix ecclesia beati Petri Ebor[acensis] preter ea que ad magisterium cristianitatis et reuerentiam archiepiscopalis respiciunt dignitatis Quam nimirum libertatem et consuetudinem eidem ecclesie sancti Oswaldi ab omni exactione episcopalis consuetudinis solute uenerabilis Turstinus Ebor[acensis] archiepiscopus ratam et inuiolabilem possidendam concessit Nulli autem hominum meorum post hec liceat hanc elimosinam meam et hunc locum ob incolumnitatem regni mei et salutem anime mee et pro animabus antecessorum meorum uidelicet patris mei Willelmi magni regis Anglorum et matris mee Mathillis regine [et uxoris mee Mathillis regine] secunde et Willelmi filii mei omniumque fidelium dei defunctorum confirmatum et omnes possessiones eius perturbare uel minuere sed imperpetua et regali pace firma et illibata permaneat Vnde ut imposterum res firma consistat presentem paginam proprie manus impressione consigno + Signum Henrici regis Anglorum + Signum Adelize regine Anglorum + Signum Turstini Ebor[acensis] archiepiscopi + Signum Ricardi Erefordens[is] episcopi + Signum Willelmi Wintonien[sis] episcopi + Signum Ebrardi Norwicen[sis] episcopi + Signum Eustachii filii Iohannis + Signum Paganis filii Iohannis + Signum Milonis de Glocestr + Signum Galfridi filii Pagani + Signum Walteri Espec
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter