utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 06000027

Charter Number: 06000027
Cartulary Title: The Cartulary and Charters of Notre-Dame of Homblières
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Declaration
Date: 1036 - 1043
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
In nomine sancte et individue Trinitatis Ego Otto Dei gratia comes et abbas Sancti Quintini notum fieri volo omnibus sancte matris ecclesie filiis quod Amolricus vir nobilis tamen miles meus tenebat aquam quamdam cum piscatione in flumine Somone iuxta villam Frisiam et Novam Villam tenebat inquam aquam illam ex me et pro me loco beneficii sub nomine feodi Deus autem qui omnes vult salvos fieri eum prevenit eique velle immisit ut monachus fieret sub tutela sancte Marie semper virginis in coenobio Humolariensi Quoniam vero eidem coenobio subiacebat alia aqua cum piscatione in Frisia ab antiquo idem vir suam aquam tradere disposuit prefate sancte Marie semper virginis sed quia id facere nequiebat absque permissu nostro nos expetiit humiliter ut ei faveremus in hoc negotio Igitur quoniam mihi benigne servierat concessimus ei quatenus mediam partem prefate piscationis daret Deo eo tenore ut altera pars remaneret in iure dominico Monachus effectus est et media pars aque nostro favore Sancte Marie libera data est Denique abbas Walerannus hanc donationem firmari fecit a me in curia domini regis Henrici ipso rege favente cum optimatibus suis Ibi quoque eodem abbate petente ac domino rege hortante dedimus Sancte Marie alteram partem aque quam retinebam tamen ut dum viveremus teneremus eam post obitum vero meum eam haberet idem coenobium liberam quietam et absque calumnia sicut alodium indominicatum Hanc firmationem regis ac episcoporum et principum Francie Qui violaverit et in ipsa aqua et a nobis Deo et Sancte Marie concessa aliquid usurpaverit imprimis Dei iram incurrat ut anathema maranatha deinde centum libris auri regi solutis a patria exul fiat Signum domini regis Signum Ottonis comitis Signum Widonis archiepiscopi Rhemensis Signum Godofridi magni Signum Roberti magni Peronensis principis Signum Walzelini Calniacensis Signum Theodorici abbatis Sancti Remigii Signum Waleranni abbatis Humolariensis coenobii Signum Odonis pultrelli Signum Balduini de Betuncurte filiorum ipsius Amolrici
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter