utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 06000044

Charter Number: 06000044
Cartulary Title: The Cartulary and Charters of Notre-Dame of Homblières
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): List
Date: 1136 - 1146
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
In Curcellis que cuncta habemus vel a quibus accepimus huic operi inserere necessarium duximus In primis Hildeberis cum filiis suis Rogero Mal filio et Rothardo quidquid possidebant apud Curcellas iuxta Fontem Somone Deo et Sancte Marie pro animarum suarum remedio largiti sunt Deinde Levulfus Rogerus Robertus filii Dode simili zelo sororum suarum accensi pari consensu quidquid in eodem vico habebant huic ecclesie devote tradiderunt Postea Rainerus Gusiensis qui Dodam Oilboldi cognomento Porelli uxorem duxerat monastice norme tonsuram atque habitum suscipiens mediam partem terre extra et infra eumdem vicum site filiis suis Erberto videlicet atque Roberto pariter laudantibus huic similiter loco voluntarie concesserunt eo scilicet tenore quod quatuor denariorum libras proinde habuerint Nec multo post patre eorum adhuc in hoc coenobio vivente regulariter ut prescriptum est aliam mediam partem XII nummorum libris iterum sumptis super altare sancte Marie perpetualiter habenda ramo et cespite sicut mos est coram testibus tradiderunt Interea Mainardus de Issimaco et Hervinus eius filius XII denarios quos ibidem in beneficium habebant pro suis animabus huius loci sanctis dederunt Preterea Robertus de Halut consuetudines quas ibi hereditario iure tenebat pro fratre suo Oiboldo qui ad huius ecclesie portum de mundi huius naufragio confugit huic loco benevolus cum matris consensu tradidit His ita factis Helvinus et Tedzo fratres Eringarde eiusdem Helvini uxore et filiis eorum annuentibus duos campos qui in medio culturarum nostrarum circa eumdem vicum erant tam pro cuiusdam anathematis emendatione quam pro animarum suarum dederunt salute Ad villam que Crux dicitur Hervardus qui Domicellus cognominabatur campum unum pro sepultura sua donavit Eodem tempore altare de Fraxiniaco cum Landricurte et eorum appenditiis a Ioanne clerico Willelmi Roiant filio et Ansello Anselli maioris filio de istius ecclesie thesauro emptum est Romelidis de Petroso Monte ea que apud Brancurtem in terra arabili et in curtilibus seu in sylva possidebat Maria eius filia et eiusdem Marie filio Evrardo nomine concordantibus loco huic dedit Levulfus etiam de Fontanis in Monte et Waldo de Stabulis similiter quidquid in eodem vico hereditarie tenebant dederunt Balduinus clericus de villa que Sissiacus dicitur post apud Sanctum Quintinum in Insula monachus factus quidquid in prefato mansionili habebat in XXXX solidorum vadimonio dedit eo scilicet modo ut in festo Sancti Remigii superscripti solidi reddantur sin autem ad eumdem terminum sequentis anni restituantur Apud Remenvallem est sylva et terra arabilis atque curtilia que Garderus de Poncellis Romelide uxore sua et Christiano nepote suo faventibus nobis concessit Nos autem notum fore volumus quam cum primum in ecclesia Sancte Marie que Montis Sancti Martini dicitur Premonstratensis ordinis sub sancti Augustini regula pauperes fratres edificare et habitare cepissent nos eorum compatientes inopie totam terram quam apud Brahencurt nostra ecclesia possidebat assensu nostri capelli hoc pacto prefate ecclesie donavimus ut ex illa parte quam coluerunt octavum semper manipulum et pro parte altera que ut antiquitus fuerat sylva remanserit II solidos Humolariensi ecclesie in festo sancti Andree memorate ecclesie fratres annuatim persolvant Item apud Remeivillam Oilboldus etiam de Halut qui ut predictum est in hoc loco monachicum schema sumpsit quidquid in supradicto rure tenebat Sancte Marie tribuit similiter etiam quidquid apud Clastras vicum Sancti Quintini habebat matre et fratre faventibus impertivit Evrardus filius Harduini de Ribodimonte quidquid apud Issimacum iuxta Curcellas tenebat sorore sua Haduide concedente isti loco donavit Romolidis quam Stephanus Evrardi Calvi frater et post Garderus de Poncellis uxorem habuit curtile unum apud Fuillanas cum terra dedit Hugo etiam de Monteni campum Pratelle qui est inter Posiosos et Montenihuic ecclesie tradidit quem Natali Carpentario in duorum solidorum censum dedimus Similiter apud Berneivillam terram unoquoque anno VI solidos solventem concessit quam nos Ermenfrodo eiusdem ville colono sub manso tenendam concessimus Apud Fontanas iuxta Fuillas campum dedit unum Levulfus quem nos maiori Abbatis ville procurandum dedimus Robertus cognomento Anguilhila pro restitutione auree crucis que prestita est terram quamdam apud Abbatis villam dedit Sancte Marie et ipsa iuncta est terre Gypbni filii Witberti Rufi de qua duas partes habemus Petrus de Roia et alter Petrus de Nigella terram quam habebant apud Marceium loco huic pro animabus suis concesserunt et alios comparticipes suos alteram partem dare fecerunt Oilboldo Sene qui de prefata Roia hue ad conversionem venerat et Fulchrado huius ecclesie casato presentibus sicut unusquisque eorum donum ramo denario seu obolo super altare ponendum statuit Robertus etiam Anguilla alodii sui partem quam in villa ipsa possidebat huic ecclesie donavit et exinde XXXX solidos accepit Adselinus de Porta Ribodimontis quidquid apud Baninpontem habuit huic ecclesie contulit Similiter et Oilboldus de Roia qui ut iam dictum est in hoc loco monachicum habitum sumpsit eodem etiam modo fecit Wido Senex de Fuillanis Wildrici pater Robertus etiam de Maria et frater eius Wido de Codiciaco ambo filii Erzelini de Erblencurte Adselinus de Porta qui supra quidquid apud Sisseium habebat loco huic tradidit acceptis proinde quatuor libris ex uno equo in pretium trium librarum et pro sepultura sua Petrus Herberti comitis nepos ea que in eadem villa in vadimonium tenebat pro sua uxorisque sue iam defuncte sepultura donavit tali conditione ut nobis XII denariorum libris redditis res ille a redimentibus recipiantur Apud Cisneium est terra quam idem Adselinus de Porta hereditarie possidebat quamquam Theodericus cognomento Miles eiusdem autem gener mutua data vicissitudine suscepit et huic loco pro filio suo quem parvulum Deo et sanctis eius obtulit in beneficium largitus est Id etiam Bonardus Roberti cognomento Buhuz coniux pro sua virique sui anima fecit Petrus de Maria alodium suum apud Leherias situm Sancte Marie largitus est Apud villam que Lehericurtis dicitur iuxta Francorum Curtem est terra quam Bernardus Senior cum Iudith sorore sua Roberti Anguillule matre Deo et sancte Marie sancteque Hunegundi tradiderunt aliam partem Richero Bernardi filio de Lauduno in manu sua retinente In villa que Neiasla dicitur Ingelbertus de Cuhuca pratum unum et curtile dedit Apud Bovencurtem Boso de Felcino quatuor curtilia et duos campos ecclesie isti tradidit in qua monachus effectus in claustro est tumulatus In eadem villa Oddo Frarinus apud nos monachus factus reliquit nobis pro anniversario suo II modios frumenti de horreo suo singulis annis persolvendos Apud Bresnotum Heribertus comes et mater eius Pavia dederunt huic ecclesie quoddam alodium quod pater eius Otto eiusque genitrix Ermengardis nomine avia videlicet prefati Heriberti collato pretio emerunt illud sibi distrahente quodam ville eiusdem homine Ernoldo huius siquidem alodii medietatem iam superius dicta Ermengardis Ottonis comitis mater dono dedit huic ecclesie pro remedio anime sue presente Walterannomm abbate Otto vero omnes post mortem matris suam partem tantum sibi viventi retentam moriens huic ecclesie reliquit assensu Herberti filii eius et uxoris sue Pavie De hoc quidem chartam legitimam habemus In eadem siquidem villa Wichardus pro remedio anime sue dedit huic ecclesie uxoris sue filiorumque suorum favore partem cuiusdem prati quod vocatur Pomertia cum recisionibus que excedunt mensuras cum longis mensuris et longis gyronibus Uxore autem eius Gualina nomine defuncta pro sepultura eius dederunt filii ipsius et filie quod habebant apud Longum Pratum ad exitum scilicet vadi Non multo post Evrardus Calvus ad tutelam huius ecclesie confugit ibique monachicum habitum sumens reliquam partem eiusdem prati cum his quas diximus recisiones scilicet longas mensuras et gyrones tradidit eidem ecclesie Tradidit et quidquid habebat apud Bernonvillam et campum et saltum servos quoque et ancillas eodem abbate huius ecclesie adhuc presidente Quedam contentio orta est inter nos et castellulum Sancti Quintini Widnonem nomine nam die quadam rupit seclusam nostram apud Meruficurtem villam adeo ut per quindecim dies molendinus non moleret Quapropter scriptus abbas Henricus comitem Heribertum cum suis fidelibus expetiit et super ruptura ipsius secluse clamorem fecit et inde dato vadio in placito a quodam coquo Sancte Marie nomine Walterio et ab altera parte non reddito dirrationavit idem abbas seclusam ecclesie ita subiectam et propriam ut quotiescumque ipsam elevari oporteret elevaretur et pro nullo dimitteretur Item de iustitia et districtu ipsius ville videlicet Morincurtis certum habemus quod si quis in ea furtum fecerit et deprehensus fuerit in districtu ville nullus in eum manum mittere debet propter iustitiam quam dominus abbas ipse enim si potest debet eum iustitiare usque ad redemptionem si vero per se non potest consulem habeat advocatum Similiter et apud Humolarias nos hac eadem libertate perfrui notum est omnibus salvis tamen consuetudinibus prefati consulis has enim consuetudines apud nos habent XXX solidos pro pastu summarium unum aprum unum racemorum coronam si tanta copia fuerit in vuis Hec sunt que ei debentur per annum Homines vero istius ville nihil debent ei preter exercitium et expeditionem In Castelliaco sunt mansi quinque et dimidius ecclesia una et duo molendini Mansus solvit IIII modios frumenti et VI denarios in festivitate Sancti Remigii domino Mascelino huic loco abbate presidente Godefridus dominus Ribodimontis curtem nostram que in villula Castellulo nomine sita est cum omnibus que nostre proprietatis ibi esse possunt ab omni districtu vel advocatione liberam esse recognovit seque quidquid in ea acceperat iure magis prede quam hereditatis accepisse penitens et ob hoc indulgentiam petens in ecclesia Sancte Marie absolutionem impetravit concessit et illud Deo et sanctis huius loci ut greges nostri in omnibus pascuis liberam eius pascendi habeant facultatem remissa consuetudine arietis que singulis annis debebatur pro pascuis ville que dicitur Bellumvidere huius compensatione beneficii cum Elberto senescallo suo in orationibus nostre congregationis est receptus In Macerias dimidius mansus solvit XIIII denarios in martio et XIIII in festo Sancti Remigii In villa que dicitur Bux unus mansus et solvit XII denarios In Frasindo sunt mansi IX et dimidius et quarta pars unius ecclesia una et camba una Mansus solvit VII solidos inter festivitatem Sancti Ioannis et Sancti Remigii et faciunt consuetudines quas faciunt homines in Morincurte manentes In Frisia sunt mansi VIII Mansus solvit IIII solidos inter festivitatem Sancti Ioannis et Sancti Remigii Est ibi aqua non modica partem cuius in nostro dominicatu retentam habemus partem vero alteram cuidam militi indigene concessimus iure possidendam accipientes ab illa medietatem cuiusdam furni in Perona iuxta forum ubi equi venduntur siti et C anguillas in natalibus Domini annuatim persolvendas insuper sex solidos quos debebamus ecclesie Sancti Quintini de Monte ipse pro nobis solvit de quibus etiam iam se liberum fecit datis inde VII libris abbati prefate ecclesie et omni congregationi sibi commisse Adhuc nobis concessit molere ad molendina sua quidquid necesse fuerit his qui in curte nostra manserint de nostro pane viventibus sine molitura Hanc conventionem cum prefato milite Roberto nomine habemus In Lantiaco sunt mansi V et solvunt V solidos de respectu et IIII denarios in medio martio et in natalibus Domini XIIII capones Item augusto quartum manipulum de omnibus frugibus que ibi seruntur et metuntur seu plantantur hac lege videlicet posita inter nos et cultores ipsorum quod nec ipsi hec iura minuere nec nos augmentare possimus Siquidem et quartam partem quam ab illis accepimus ipsi iure inevitabili cum ex nostra parte monentur debent adducere ad hanc abbatiam nihil a nobis amplius accipientes quam singuli panes singulos et quatuor iumentis una rasa mensura data in Galgiaco est Mansus primus et solvit II solidos in festo Sancti Martini In Prandrugio I mansus exsolvit VIII solidos inter festivitatem Sancti Ioannis et Sancti Remigii In Bertolficurte I mansus solvit XXX denarios in festivitate Sancti Remigii In Serodicurte I mansus et solvit IIII solidos et pastum cum quanta manu monachorum sive militum se illuc comitantium voluerit In Petroso Monte de terra que ibi est IIII solidos inter festivitatem Sancti Ioannis et Sancti Remigii
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter