utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 06000063

Charter Number: 06000063
Cartulary Title: The Cartulary and Charters of Notre-Dame of Homblières
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Declaration
Date: 1144 - 1150
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
In nomine sancte et individue Trinitatis Ego Hugo Dei patientia Premonstrate ecclesie abbas vocatus eiusdemque loci fratrum conventus omnibus tam futuris quam presentibus notum fieri volumus quam fratres Sancte Marie Hamensis et monachi Sancte Marie de Humbleriis et monachi Sancte Marie de Vileselva et quidam Galterus de Trosli quasdam terras nostris terris interiacentes et admixtas et curie nostre Bonolii propinquas habebant Nos vero communi assensu tam nostro quam predictarum ecclesiarum quam etiam Galteri ut dissentiones et litigationes in futuro inter nos evitaremus terras predictas hoc modo acquisivimus quod quasdam alias terras singulariter nostras proprias pro acquisitis ecclesiis predictis obtinere possidere in perpetuum concessimus Huiusmodi autem conventio inter nos et predictas ecclesias instituta est ut si forte ex viris secularibus de predictis terris calumnia exorta fuerit ad hoc ut terra in pace teneri non potuerit nos illis et ipsi nobis invicem restaurabimus Hoc igitur ut ratum et inconvulsum habeatur tam nostre ecclesie quam predictarum ecclesiarum sigillorum impressione et cyrographorum distributione communi assensu et auctoritate in posterum volumus confirmari et confirmando corroborari Signum Hugonis Premonstrate ecclesie abbatis Signum Radulfi prioris eius Signum totius capituli Signum Renoldi Hamensis abbatis Signum Odonis prioris eius Signum totius capituli Signum Hugonis abbatis de Humbleriis Signum prioris eius Signum tocius capituli Signum Macharii Signum Theobaldi Signum Alexis Signum Guillelmi prioris Sancte Marie de Vileselva
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter