utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 06000067

Charter Number: 06000067
Cartulary Title: The Cartulary and Charters of Notre-Dame of Homblières
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Declaration
Date: 1153
Date Type: Internal, A.D.

map View Map
Charter:
In nomine Patris et Filii et Spiritus sancti Ego Gozuinus Dei gratia abbas Aquicinensis monasterii notum fieri volo tam futuris quam presentibus sancte matris ecclesie filiis quod in pago Laudunensi in villa que nuncupatur Ursel possessio nobis erat in domibus in vineis sed et pratum et modicum nemus inibi possidebamus Hanc possessionem ut firmam et inconvulsam Aquicinensis ecclesia teneret ac pro suo arbitrio et voluntate secundum quod ratio et utilitas exposcebat disponeret venerabilis Laudunensis episcopus Bartholomeus petentibus nobis privilegio suo ac sigillo et testium subscriptione firmavit Nihilominus summus pontifex bone memorie Eugenius ad petitionem nostram sue nobis authoritatis privilegium fecit in quo cum ceteris que legitime possidebamus hanc possessionem firmavit Denique post aliquot annos secundum quod ratio et communis utilitas exposcebat ecclesie nostre fratrum nostrorum communis assensus et consilium fuit ut istam possessionem de Ursel distraheremus et ecclesie Humolariensi cui magis competebat et commodum erat venderemus quod et fecimus accepto ab ipsa ecclesia pretio CXL librarum pruviniensis monete Et ut nulla deinceps in perpetuum super hac emptione sive venditione inter nostram et Humolariensem ecclesiam suboriretur calumnia sive contradictio presentibus religiosis personis et honeste fame laicis ab ipsa possessione nos omnino immunes et alienos fecimus et in perpetuum possidendam domino Gaurino venerabili abbati Humolariensis ecclesie et fratribus in ea Deo servientibus communiter ac devote concessimus Insuper privilegium prefati episcopi Laudunensis Bartholomei super hac possessione firmatum a nostro monasterio removentes predicto abbati et fratribus eius in testimonium contradidimus porro privilegium domini pape Eugenii in quo cum ceteris possessionibus supradicta possessio de Ursel erat nobis confirmata propter astipulationem ceterarum nostrarum possessionum in ecclesia nostra servandum retinuimus scilicet ius apostolici privilegii pertinens ad possessionem de Ursel predicto abbati et ecclesie Humolariensi ut dictum est concessimus ad hec adiecimus et hac conventione abbatem et fratres ecclesie Humolariensis securos fecimus Quod si quis calumniator sive violentus invasor de concessa eis a nobis ista possessione insurgere vellet omnimodis tuitionem et quod vulgo dicitur guarandisam ad eos qui vellent exequi iustitie legem eis ferre non recusaremus et ut distractio firma et inconvulsa in perpetuum maneat presenti scripto cum sigillo nostre ecclesie confirmavimus testes etiam idoneos subter annotavimus Signum Ingranii abbatis Sancti Medardi Suessionensis Signum Hugonis abbatis Sancti Amandi Signum Walteri abbatis Sancti Martini Tornacensis Signum Fulconis abbatis Hasnonnensis Signum Hugonis abbatis Marconiensis Signum Adam abbatis Sancti Andree de Novo Castello Signum Rainardi abbatis Sancti Proiecti Signum Walteri Hugonis Alberti Balduini Signum Igerii Armarii Bartholomei sacerdotum Signum Iordanis Balduini Matthei Nicolai Willermy diaconorum Signum Gerini Baldrici Ernulfi [sub]diaconorum Signum Walteri prepositi Stephani camerarii Walteri hospitarii Walberti cellarii Lantberti thesaurarii Actum et recitatum Aquicinti in capello ab incarnatione Domini anno MCLIII Ego Willermus Calvus scripsi et subscripsi
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter