utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 06000068

Charter Number: 06000068
Cartulary Title: The Cartulary and Charters of Notre-Dame of Homblières
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Declaration
Date: 1154
Date Type: Internal, A.D.

map View Map
Charter:
In nomine sancte et individue Trinitatis Ego Galterus Dei miseratione sancte Laudunensis ecclesie humilis minister quem in domo summi patrisfamilias nos licet indignos gratia divina constituit circa omnia que ad utilitatem et consolationes ecclesiarum pertinere videntur vigilanti cura nos esse sollicitos officium nostrum requirit non solum enim iura et possessiones earum que ab antiquo constitute sunt in statu et tenore pristino conservare verum etiam que ex fidelium devotione eis collata sit authoritate imaginis nostre et litterarum nostrarum munimine confirmare debemus Quapropter notum sit omnibus tam presentibus quam futuris quod quidquid Acquicinensis ecclesia in pago Laudunensi in villa que nuncupatur Ursel in domibus in vineis in pratis et nemore possidebat a domino Bartholomeo predecessore nostro eidem ecclesie concessum authoritate imaginis sue et litterarum suarum munimine confirmatum Humolariensi ecclesie per manum Gaurini abbatis in presentia nostra Goszuinus Aquicinensis ecclesie abbas assensu capituli sui pretio centum quadraginta librarum proviniensis monete vendidit et quieta possessione concessit Nos etiam prenominatam possessionem ecclesie Humolariensi perpetuo possidendam pontificali authoritate concessimus Hoc autem ne possit oblivione deleri et a posteris infirmari sigilli nostri impressione et testium subscriptione muniri fecimus Si qua igitur ecclesiastica secularisve persona hanc nostre institutionis paginam infringere aut mutare presumpserit si semel secundo tertiove commonita non adquieverit et emendaverit anathematis sententie subiaceat Signum Galteri Laudunensis decani Signum Richardi archidiaconi Signum Bartholomew thesaurarii Signum Balduini archidiaconi Signum Milonis cantoris Signum Brunonis abbatis Sancti Ioannis Signum Gillermi abbatis Sancti Vincentii Signum Richardi abbatis Sancti Nicolai de Prato Signum Gaurini abbatis Sancti Martini Signum Roberti Fusniacensis Signum Udonis Valledarensis abbatis Signum Diammici Signum Roberti et Gonteri presbyterorum Signum Gerardi subthesaurarii Signum Herberti subcantoris Signum Oddonis diaconi Signum Lisiardi et Manasses Signum Haviani subdiaconorum Testes venditionis et concessionis facte in capitulo Aquicinensi hi sunt Signum Ingranii abbatis Sancti Medardi Suessionensis Signum Hugonis abbatis [Sancti Amandi Signum Walteri abbatis] Sancti Martini Tornacensis Signum Hugonis abbatis Marceniensis Signum Fulconis abbatis Hanoniensis Signum Adam abbatis Sancti Andree de Novo Castello Signum Rainardi abbatis Sancti Proiecti Signum Walterii Hugonis Balduini Sigeri Armarii Bartholomew sacerdotum Signum Iordani Balduini Matthei Nicolai Willermi diaconorum Signum Gerzuini Baldrici Ernulfi subdiaconorum Signum Walteri prepositi Stephani camerarii Galteri hospitarii Walberti cellarii Lantberti thesaurarii Actum Lauduni anno incarnati MCLIII Angotus cancellarius relegit scripsit et subscripsit
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter