utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 06000069

Charter Number: 06000069
Cartulary Title: The Cartulary and Charters of Notre-Dame of Homblières
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Declaration
Date: 1154
Date Type: Internal, A.D.

map View Map
Charter:
In nomine sancte et individue Trinitatis Quia mutabilitatis humane nature plerumque cogit a memoria labi quod perutile fuerat a mortalibus retineri idcirco rebus confirmandis necessario scribitur chirographum quod disceptationibus calumniatorum solet finem imponere controversiarum Ego igitur Geraldus abbas de Casa Dei pacis ac concordie causa totius capituli nostri communi assensu decrevimus ut nullam terram in parochia in qua Marchi sita est deinceps adquiramus porro si aliqua secularis persona superne remunerationis obtentu in iam dicta parochia terram ecclesie nostre contulerit eam monachis Humolariensis ecclesie rationabili venditione vel alterius terre commutatione sive etiam ad garbam excolendam hilariter concedemus Ut ergo hic nostre pactionis assensus ratus in perpetuum conservetur sigilli nostri impressione firmavimus idoneorumque testium nomina subter annotavimus Signum Geraldi abbatis de Casa Dei Signum Guarini abbatis Humolariensis Signum Hugonis abbatis Sancti Amandi Signum Gualteri abbatis Sancti Martini Tornacensis Signum Rainaldi abbatis Sancti Proiecti Signum Petri prioris Signum Radulfi subprioris Signum Godefridi sacerdotis Signum Roberti Signum Simonis Signum Gualteri diaconorum Signum Arnulfi Signum Odonis Signum Willelmi subdiaconorum Actum anno verbi incarnati MCLIV indictione II epacta IV
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter