utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 06000070

Charter Number: 06000070
Cartulary Title: The Cartulary and Charters of Notre-Dame of Homblières
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Declaration
Date: 1154
Date Type: Internal, A.D.

map View Map
Charter:
In nomine sancte et individue Trinitatis Quia mutabilitatis humane natura plerumque cogit a memoria labi quod perutile fuerat a mortalibus retineri idcirco rebus confirmandis necessarie scribitur cyrographum quod disceptationibus calumpniatorum solet finem imponere controversiarum Ego igitur Garinus abbas Humolariensis pacis ac concordie causa totius capituli nostri communi assensu decrevimus ut nullam terram in parochia de Regni deinceps adquiramus porro si aliqua secularis persona superne remunerationis obtentu in iam dicta parrochia terram ecclesie nostre contulerit eam fratribus de Casa Dei rationabili venditione vel alterius terre commutatione sive etiam ad garbam excolendam hilariter concedemus Ut ergo hic nostre pactionis assensus ratus in perpetuum conservetur sigilli nostri impressione firmavimus idoneorumque testium nomina subter annotavimus Signum Guarini abbatis Humolariensis Signum Geraldi abbatis de Casa Dei Signum Hugonis abbatis Sancti Amandi Signum Gualteri abbatis Sancti Martini Tornacensis Signum Rainardi abbatis Sancti Preiecti Signum Rainaldi prioris Signum Hilduini prepositi Signum Egidii presbiterorum Signum Henrici Signum Iohannis Signum Everardi diaconorum Signum Symonis Signum Helye Signum Adam subdiaconorum Actum anno verbi incarnati MCLIIII indictione II epacta IIII
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter