utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 06000074

Charter Number: 06000074
Cartulary Title: The Cartulary and Charters of Notre-Dame of Homblières
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Transfer
Date: 1156
Date Type: Internal, A.D.

map View Map
Charter:
In nomine sancte et individue Trinitatis Ut conventiones presentium futuros non lateant placuit litteris annotari quod ex terra Roberti de Espinoit quam a Rohardo de Fasti et ab eius heredibus censualem accepit Humolariensis ecclesia XLII modiate a terragio et decima et omni seculari exactione a debito quoque sacerdotis omni ecclesiastico redditu libere assignate sunt ecclesie Clarefontis a Garino abbate assensu capituli sui sub annuo censu XVI modiorum frumenti melioris post sementem et mensuram Sancti Quintini que quamvis ibidem aut alibi aliquando minuatur aut crescat semper apud utramque ecclesiam eadem permanebit in horrea quoque Humolariensis ecclesie vel quo abbas voluerit ad duo dumtaxat miliaria in circuitu censum illum Clarefontensibus vehiculis duci et infra festivitatem Sancti Martini solvi debere Statutum est contra emergentes calumnias eorum tantum qui iustitiam et iudicium non fugient Humolarienses pro Clarefontensibus decertabunt neque ullam deinceps mansionem inter Fraxinetum et Manum Firmam vel Busincamp hi aut illi constituant introducent Si propediente guerra communi ibidem Clarefontensibus agriculture vacare non licet terra immunis a debito censuali ad Humolariensem revertetur ecclesiam donec ad illam redire Clarefontenses reformata pace voluerint quam et sine contradictione quidquid et Humolarienses culture ac laboris impenderint in eadem libertate reciperent in qua eam cum loco cederent reliquerunt censum dehinc annuum sicut antea soluturi Si ex terre huius residuo partem eius aut totam sibi deinceps vendicare voluerint alius subintrare non poterit Si tamen ea placuerit conditione suscipere qua possidere vult alius ut hec igitur pactio inconvulsa perduret utrique ecclesie sua sunt distributa chirographa ita ut Humolariensi chirographo Clarefontensis abbatis et Laudunensis episcopi sigilla apposita Clarefontensi vero chirographo Humolariensis abbatis et Noviomensis episcopi sigilla adhibita Utrique autem chirographo testium subscripta sunt nomina Ex canonicis Clarifontis Signum Ioannis prioris Signum Balduini subprioris Signum Ricoldi provisoris Hi sacerdotes Ex diaconibus Signum Fulveri Signum Stephani Signum Iordani Ex subdiaconibus Signum Walteri Mauritii Balduini Ex laicis Signum Odonis Balduini Consonis Ex monachis Humolariensibus Signum Huberti prioris Hilduini Aegidii sacerdotum Ex diaconibus Signum Henrici Gerardi Evrardi Ex subdiaconibus Signum Henrici Simonis Anselmi Ex clericis Signum magistri Martini Signum Nicolai Ex militibus Signum Godefridi de Guisia Anselmi de Lauergiis Albrici Walbruni Simonis Tuevilain Otimundi de Guisia Actum anno ab incarnatione Domini MCLVII epacta VII concurrente I indictione V Ego Agellus cancellarius subscripsi et religi
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter