utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 06000080

Charter Number: 06000080
Cartulary Title: The Cartulary and Charters of Notre-Dame of Homblières
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Transfer
Date: 1161
Date Type: Internal, A.D.

map View Map
Charter:
In nomine sancte et individue Trinitatis Notum fieri volumus universis sancte matris ecclesie filiis tam presentibus quam futuris quod quidam miles de Aysseni Simon nomine cum fratre suo Willelmo duas modiatas terre et dimidiam de territorio de Sorbi adiacentes prescriptis impositionem super altare beate Marie semper virginis ecclesie Humolariensi pro animarum suarum remedio in eleemosynam tradiderunt Huius autem eleemosyne donationem laudaverunt et concesserunt iam dictorum militum uxores et filii sorores etiam eorumdem vel nepotes quorum nomina hec sunt Ioannes le Fras et Robertus de Vilette et Philippus Rut et Iacob Signus Huius pactionis testes et concessores fuerunt Wido de Moy eiusdem quoque filius Wido de Asleincourt et ipsorum posteri de quorum feodo hec eadem terra descendere videtur Ne quis igitur malefactorum hanc in posterum eleemosynam tam legitima donatione concessam inquietare vel etiam auferre quod absit presumat fideles quam plurimos qui huius rei testes extiterunt subter annotavimus ipsumque malefactorem nisi pro commisso facinore poenitentiam agens resipuerit et prout sancte ecclesie instituta se habent Humolariensi ecclesie satisfecerit perpetui anathematis vinculo obligavimus Signum domini Raineri abbatis Signum Huberti prioris Signum Rainaldi Signum Petri De militibus Signum Wenrici Vastel Signum Godefridi de Coudre Signum Gaulteri Lecaitif nepotis ipsius Signum Venrici prepositi de Insula Signum Widonis de Ucceon Signum Sarraceni castellani de Feria De rusticis Signum Stephani Libret de Urvillari Signum Radulfi Nitart et fratris eius Signum Amisardi Lomel et filii eius Actum in monasterio Humolariensi anno ab incarnatione Domini MCLXI In presentia domini Raineri abbatis sub Ludovico Galliarum rege regnante autem Domino nostro Iesu Christo per omnia secula seculorum Amen
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter