utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 06000081

Charter Number: 06000081
Cartulary Title: The Cartulary and Charters of Notre-Dame of Homblières
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Notification
Date: 1147 - 1169
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Elizabeth uxor Wicardi militis senioris de Morecurt dure infirmitatis tacta incommodo cum et iam diem mortis sue imminere sentiret consilio et assensu eiusdem Wicardi mariti sui et filii sui Wuillelmi de Benais huic ecclesie in qua et ipsa prius modum defuncta tumulata requiescit dedit tres modiatas terre que a predecessoribus suis ei remanserant que terra sita est inter Chelinvillier et nemus nostrum Authuin Ipseque Wicardus tandem Deo inspirante in hoc monasterio monachus effectus concessit nobis iure perpetuo habendum quidquid in alodiis de Bronosco hereditarie possidebat et partem suam unius terre quam cum Gerberto Rapine habebat apud Fraisnote Idem autem Gerbertus antequam predictus miles Wicardus monachus efficeretur in extremis ad nos confugiens et monachicum habitum in morte suscipiens totam terram illam partem suam scilicet et partem Wicardi in eleemosynam huic ecclesie se daturum promisit Si quando apud Wicardum obtinere non potuit ut pars ipsius Wicardi cum parte sua nobis firmiter daretur idem Gerbertus tantumdem terre et tam valentis quantum spatii pars Wicardi obtinebat per Robertum filium suum qui prius mortem patris rem peracturus erat alibi de terra sua nobis se assignaturum spopondit Hoc laudaverunt ipse Gerbertus Rapine et Robertus filius eius et filie ipsius Gerberti Rapine et omnes alii amici sui cum uxoribus et liberis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter